 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GULUENSIS (MOROTOËNSIS) *
A DIOECESI GULUENSI TERRITORIUM, VOLGARI
LINGUA KARAMOJA COGNOMINATUM, SEPARATUR IDEMQUE IN DIOECESIS FORMAM REDIGITUR,
«MOROTOËNSIS» APPELLANDAE.
Ex quo Christus, divinus hominum redemptor et servator, iam iam caelos
ascensurus, iussit apostoloa suos mundum universum peragrare ac vitam aeternam
omnibus pronuntiare, ex ea sane tempesta te Ecclesia, christianorum parens
promissorumque Christi haeres et custos, nihil umquam praetermisit quin
praecones praedicandae veritatis ad omnes populos mitteret, qui sacratissimam
Christi fidem, alii aliis subeuntes, et nuntiarent, et propagarent, et in
pectoribus, quasi in marmore, insculperent. Quam ob rem, cum in Ugandensi
districtu, quem vocant, Karamoja cognominato, catholica res haud minima
suscepisset incrementa, censuissetque venerabilis Frater Ioannes Baptista
Cesana, Episcopus Guluensis, in cuius territorio regio illa Karamoja sita est,
bene fieri si ex ea nova dioecesis conderetur, Nos haec consilia probantes, ea
quae sequuntur statuimus, non ante tamen quam tum venerabilem Fratrem Vidonem
Del Mestri sententiam rogavimus, Archiepiscopum titulo Tuscamiensem atque in
Africa Orientali Delegatum Apostolicum, tum venerabiles Fratres Nostros S. R. E.
Cardinales, qui Sacrae Congregationi Fidei Propagandae praesunt. A dioecesi
Guluensi districtum Karamoja detrahimus, ex eoque novam dioecesim constituimus,
a principe regionis urbe Morotoënsem appellandam, atque patribus
Congregationis Filiorum Sacratissimi Cordis Iesu concredendam, quibus Guluensis
Ecclesia ipsa commissa est; hanc autem novam dioecesim suffraganeam facimus Sedi
metropolitanae Rubagaënsi. Episcopus vero cui eadem gubernanda attribuetur,
sedem suam episcopalem in urbe Moroto collocabit, cathedram suam vero in templo
maiore eiusdem civitatis ponet, in quo et docebit et sacra faciet. Qui praeterea
Canonicorum collegium condet, caerimoniarum splendori augendo atque
Consiliariorum manui praesto habendae, in rebus gravioribus. Quod tamen si fieri
statim non possit, Consultores dioecesanos eligat, quibus loco Canonicorum
utatur. Similiter Seminarium saltem minus struat, pueris excipiendis ad
sacerdotium vocatis, idque summa cura efficiat. Ad reliqua autem quod attinet,
regimen nempe, electionem Vicarii Capitularis Sede vacante, cetera, leges Iuris
Canonici adamussim serventur. Ceterum his Litteris Nostris ad effectum deductis,
documenta et acta, quae novam dioecesim respiciant, ad eius Curiam episcopalem
magna cura mittantur in eiusque tabulario religiose serventur. Volumus postremo
ut hae Litterae Nostrae a venerabili Fratre Vidone Del Mestri ad effectum
adducantur, vel ab eo quem ille delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur,
quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur
.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S.
Petrum, die altero et vicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo
sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.
|
Pro S. R. E.
Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI a publicis Ecclesiae
negotiis
|
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 128-129
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|