 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
UBONENSIS (NAKORNRAJASIMAENSIS) *
DIVISO TERRITORIO VICARIATUS APOSTOLICI
UBONENSIS, NOVUS APOSTOLICUS VICARIATUS CONDITUR, «NAKORNRAJASIMAENSIS» NOMINE.
Cum Populus Dei, qui est Ecclesia, ad quam cuncti vocantur homines, feliciora
in dies, etsi non sine labore, incrementa capiat, Nostrum esse censemus maiora
christifidelibus auxilia praebere, aptius si oporteat dispositis ecclesiasticis
circumscriptionibus. Quae cum ita sint, ea probantes quae venerabiles Fratres
Nostri S. R. E. Cardinales qui Sacro Consilio Fidei Propagandae praesunt, post
quidem auditum venerabilem Fratrem Ioannem Gordon, Apostolicum in Thailandia, in
regione Laosiensi et in Peninsula Malacensi Delegatum, facienda censuerunt, ut
scilicet, partito territorio Vicariatus Apostolici Ubonensis, novus ibidem
Apostolicus Vicariatus conderetur, summa et apostolica potestate Nostra
sequentia decernimus. A Vicariatu Apostolico Ubonensi territoria distrahimus
quae constant ex civilibus districtibus Nakorn-Rajasima, Buriram, et Chayaphum
cognominatis, atque ex iis novum Vicariatum Apostolicum constituimus
Nakornrajasimaensem appellandum, eumque curis sodalium Societatis
Parisiensis missionum ad exteras gentes concredimus, qui nulli labori parcent,
uti solent, «ut sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1). Quod
autem ad regimen et administrationem novi Vicariatus Apostolici attinet, ea
serventur quae Codex iuris canonici statuit vel Sacra Congregatio Fidei
Propagandae praescripserit. Volumus autem ut haec quae mandavimus facienda curet
qui eo tempore quo hae Litterae Nostrae ad effectum adducentur Apostolicus
Delegatus in Thailandia, regione Laosiensi et Peninsula Malacensi erit, vel quem
ille delegaverit, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero acta documenta
de more exarentur eorumque exemplaria ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae
cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Martii, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.
|
Pro S. R. E.
Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI a publicis Ecclesiae
negotiis
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 259-260
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|