 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CHUNCHEONENSIS (VONIUENSIS) *
DETRACTIS AB ECCLESIA CHUNCHEONENSI
QUIBUSDAM TERRITORIIS, NOVA DIOECESIS IN COREA CONDITUR, «VONIUENSIS»
APPELLANDA.
Fidei propagandae voluntas quae ex verbis Christi existit « eritis mihi
testes usque ad ultimum terrae » (Act. 1, 8), vehementer Nos impellit ut
ea instituamus et comparemus per quae vera religio in gentibus annuntietur, sine
qua impossibile est placere Deo (cfr. Hebr. 11, 6). Cum ergo venerabiles
Fratres Nostri S. R. E. Cardinales qui Sacro Consilio Christiano Nomini
Propagando praesunt, de sententia venerabilis Fratris Antonii Del Giudice,
Archiepiscopi titulo Hierapolitani et in Corea Apostolici Internuntii, rei
christianae provehendae valde conferre censuerint si nova dioecesis ibi
conderetur, libenti animo, sive auctum christifidelium numerum respicientes sive
bonam sacerdotum copiam, eiusmodi consilium accipimus. Summa igitur et
apostolica Nostra potestate acta negotia confirmamus atque sequentia decernimus.
A dioecesi Chuncheonensi integrum territorium seiungimus quod civiles
circumscriptiones vulgo Won Seong, Yeong Wol, Sam Cheok, Jeong Seong et Ul-jin
cognominatas complectitur atque ex eo novam dioecesim constituimus Voniuensem
ab urbe principe, appellandam, quae a saeculari clero regetur atque
administrabitur. Novae circumscriptionis sedem Episcopus in urbe ponet cui nomen
Won-ju, cathedram vero in templo ibi exstante Sanctissimae Matri Divinae Gratiae
sacro, quod ad dignitatem cathedralis templi evehimus, cum iuribus et
privilegiis. Etiam sacer Antistes, ut aequum, iis omnibus iuribus utetur et
privilegiis quibus residentes Episcopi per terrarum orbem fruuntur, oneribusque
congruis obligabitur. Sive dioecesis Voniuensis praeterea sive eius Praesul Sedi
metropolitanae Seulensi subicientur tamquam suffraganei. Quod autem ad regimen
et administrationem attinet, ea serventur quae Codex Iuris Canonici statuit et
peculiares leges quas Sacra Congregatio Fidei Propagandae dederit. Permittimus
tamen ut ob locorum atque temporum adiuncta, Canonicorum loco Consultores
dioecesani ab Episcopo deligantur qui ei consilio et ope assint. Ceterum quae
per has Litteras mandavimus exsequenda curabit venerabilis Frater Antonius Del
Giudice, quem memoravimus, vel per se ipse vel per alium, factis ad id
necessariis facultatibus. Re autem peracta, idem documenta exarari iubebit
eademque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito
mittet. Quod si alius eo tempore Apostolicae Internuntiaturae in Corea praeerit,
hic quae iussimus faciet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta
vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Martii, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 126-127
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|