 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SOUTHVARCENSIS (ARUNDELLIENSIS - BRICHTELMESTUNENSIS) *
QUIBUSDAM DISTRACTIS TERRITORIIS A
DIOECESI SOUTHVARCENSI, NOVA CONDITUR DIOECESIS, «ARUNDELLIENSIS -
BRICHTELMESTUNENSIS» APPELLANDA. EADEM INSUPER ECCLESIA SOUTHVARCENSIS
IN ORDINEM METROPOLITANARUM EVEHITUR.
Romanorum Pontificum ea semper fuit erga Anglos fideles sollicitudo, ut nihil
umquam praetermiserint quod ad eorum religiosas rationes curandas animorumque
salutem provehendam pertineret. Quod cum Noster etiam sit propositum, cumque
venerabilis Frater Hyginus Cardinale, Archiepiscopus titulo Neptensis et in
Magna Britannia Apostolicus Delegatus, esse cum fidelium bono consentaneum
censuerit si, quibusdam aptius dispositis territoriis, alia conderetur ibi
locorum Sedes cathedralis aliaque Sedes metropolitana, idque ut fieret, post
auditos venerabiles Fratres Ioannem Carmelum S. R. E. Cardinalem Heenan,
Archiepiscopum Vestmonasteriensem, atque Cyrillum Conradum Cowde- roy, Episcopum
Southvarcensem, ab Apostolica Sede petierit, precibus Nos libenter concedere
statuimus. De sententia ideo venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium, qui praesunt Sacrae Congregationi Consistoriali, deque summa et
apostolica Nostra auctoritate sequentia decernimus atque iubemus. A
Southvarcensi dioecesi comitatus, quos dicunt, separamus vulgo Surrey et Sussex
appellatos, ex iisque novam dioecesim condimus nomine
Arundelliensem-Brichtelmestunensem, iisdem cingendam finibus ac comitatus, e
quibus fit, lege civili in praesens terminantur. Novae dioecesis sedem
episcopalem in urbe Arundellia poni statuimus, episcopalis autem magisterii
cathedram in curiali tempIo ibidem exstante, Deo sacro in honorem S. Philippi
Nerii, quod ad cathedralis dignitatem evehimus, cum iuribus et privilegiis
propriis. Episcopo autem, praeterquam quod congrua iura facimus, obligationes
etiam et officia imponimus, quae sunt cum episcopali munere coniuncta. Iubemus
praeterea ut Canonicorum col1egium ad normas iuris condatur; in praesens tamen
Consultores dioecesani deligantur, qui Consilio et ope Episcopo assint, a munere
quidem cessaturi Canonicis constitutis. Seminaria vero, sive scilicet maius in
urbe vulgo Wonersh exstans, sive minus, in urbe vulgo Mark Cross, tum novae
constitutae Ecclesiae tum aliis usui erunt, donec iuxta statutas leges dioeceses
ipsae sibi aliter providerint. Mensam episcopalem, quam appellant, Curiae
emolumentis fiat, fidelium sponte oblatis pecuniis atque congrua bonorum parte,
quae ex praescripto canonis 1500 C. I. C. ei obveniet. Sacerdotes insuper Sedi
illi censeantur addicti, in cuius territorio beneficium aut officium habeant;
ceteri vero clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant.
Quod vero ad regimen attinet dioecesis, administrationem, Vicarii Capitularis,
sede vacante, electionem aliaque id genus, sacri canones serventur. Documenta
denique et acta, quae modo conditam dioecesim spectant, a Curia Southvarcensi ad
Arundelliensem-Brichtelmestunensem transmittantur, in tabulario religiose
custodienda. Item statuimus ut Southvarcellsis Ecclesia, a metropolitano iure
Archiepiscopi Vestmonasteriensis exempta, ad metropolitanae Sedis dignitatem et
gradum evehatur, condita scilicet nova provincia ecclesiastica, Southvarcensi
nomine, hisce effecta Ecclesiis: Southvarcensi ipsa, tanquam metropolitana;
Arundelliensi-Brichtelmestunensi, Plymuthensi et Portus Magni, tamquam
suffraganeis, a suis cuiusque Sedibus metropolitanis, quibus hactenus
subdebantur, seiunctis. Venerabilem praeterea Fratrem Cyrillum Conradum
Cowderoy, adhuc Southvarcensem Episcopum, dignitate insignimus Archiepiscopi
Metropolitae, cum iuribus et obligationibus congruis. Canonicorum simul
collegium eiusdem Ecclesiae ad gradum collegii metropolitani attollimus, cum
iuribus et officiis ex iure eidem obvenientibus. Mandamus denique ut hae Nostrae
sub plumbo Litterae ut perficiantur curet venerabilis Frater Hyginus Cardinale,
quem diximus, vel quem ille delegaverit, dummodo vir sit in ecclesiastica
dignitate constitutus. Si vero eo tempore quo Litterae ad effectum adducendae
fuerint alius in Magna Britannia Apostolici Delegati munere fungatur, hic
mandata Nostra omnia faciat. Qui autem negotium perfecerit, congrua documenta de
more exaranda curet eademque, rite signata sigilloque impressa, ad Sacram
Congregationem Consistorialem quam citissime mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Maii,
anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri
secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. de Prop. fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Caesar Federici, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 260-262
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|