 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MARIANENSIS -
ADAMANTINAE (ITABIRENSIS) *
SEIUNCTIS AB ARCHIDIOECESIBUS MARIANENSI
ET ADAMANTINA
NONNULLIIS TERRITORIIS, NOVA CONSTITUITUR DIOECESIS, NOMINE «ITABIRENSIS».
Haud inani sane laetitia animus Noster perfunditur, quotiens alia ex aliis
nascitur dioecesis, cum id summopere documento sit Ecclesiam sanctam fines suos
quotidie proferre gentesque ad Christi legem amplectendam moribusque servandam
suaviter allicere. Quoniam ergo venerabilis Frater Sebastianus Baggio,
Archiepiscopus titulo Ephesinus et in Brasilia Apostolicus Nuntius, post auditos
venerabiles Fratres Oscarem de Oliveira, Archiepiscopum Marianensem, et Geraldum
de Proença Sigaud, Archiepiscopum Adamantinum, cupiens christifidelium utilitati
inservire, ab hac Apostolica Sede petiit ut, detractis e Marianensi et
Adamantina Ecclesiis quibusdam territoriis, nova ibidem dioecesis excitaretur,
censuimus admotis precibus esse concedendum. Suppleto igitur eorum consensu qui
aliquod ius in hoc negotio haberent, de summa Nostra et apostolica auctoritate
haec, quae sequuntur, decernimus et iubemus. Ab archidioecesi Marianensi
integrum territorium municipiorum, prout in praesens lege civili
circumscribuntur, detrahimus, quae vulgo appellantur Alvinópolis, Antônio Dias,
Bela Vista de Minas, Belo Oriente, Bom Jesus do Amparo, Coronel Fabrieiauo,
Dionísio, Ferros, Itabira, Ipatinga, Jaguaraçu, Joanésia, João Monlevade,
Marliéria, Mesquita, Nova Era, Rio Piracicaba, Santa Maria do Itabira, São
Domingos do Prata, São Gonçalo do Rio Abaixo, São José do Goiabal, Timóteo; ab
archidioecesi autem Adamantina municipia Brúnas, Itambé do Mato Dentro, Morro do
Pilar, Passabém, Santo Antônio do Rio Abaixo, São Sebastiiio do Rio Preto, atque
iis novam dioecesim condimus, Itabirensem appellandam iisdemque
circumscribendam finibus ae simul sumpta territoria, quae diximus. Caput
dioecesis urbs Itabira cognominata erit, in qua Episcopus sedem atque domicilium
habebit; cathedram vero suae potestatis in curiali templo Deo dicato in honorem
Beatae Mariae Virginis a Sacratissimo Rosario collocabit; cui templo, uti
congruum, debita iura, honores, privilegia damus, sicuti et Episcopo, cui tamen
etiam onera imponimus, quae sunt suo ordini congruentia. Novam dioecesim
suffraganeam metropolitanae Sedi Marianensi facimus, in eiusque templo
Canonicorum collegium constitui iubemus, ad normas aliarum Litterarum sub plumbo
edendarum; poterunt tamen ad tempus Consultores dioecesani eligi, qui Episcopo
consilio et ope assint, a munere quidem cessaturi, Canonicis constitutis. Ad
mensam episcopalem quod attinet, eam efficient Curiae emolumenta; pecunia, quam
christiani obtulerint; congrua bonorum pars, quae dioecesi Itabirensi continget,
facta ad normam canonis 1500 C. I. C. congrua divisione. Seminarium sedula cura
struatur quam primum, in quo pueri recipiantur qui sacerdotium persequantur,
iuxta iuris communis leges et Sacrae Congregationis de Seminariis praescripta,
idque gravi praecepto. Cum vero iuvenes ad id aetatis pervenerint ut
philosophiae atque sacrae theologiae operam dare debeant, qui optimi fuerint
Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum recipiendi. Regimen
dioecesis eiusque administratio, electio Vicarii Capitularis, sede vacante,
aliaque huiusmodi legibus Codicis Iuris Canonici temperentur. De clero autem
statuimus, ut sacerdotes ei Ecclesiae ascribantur, in qua beneficium aut
officium ecclesiasticum habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones ei, in
qua legitimum domicilium habeant. Acta denique et documenta quae conditam
dioecesim respiciant, ad eius Curiam mittantur, in tabulario religiose
custodienda. Ceterum haec Nostra mandata venerabilis Frater Sebastianus Baggio,
quem diximus, exsequenda curet, qui etiam poterit quemlibet virum delegare,
dummodo sacerdotii dignitate insignem. Negotio autem perfecto, documenta
scribantur, quorum sincera exempla, rite signata sigilloque impressa, ad Sacram
Congregationem Consistorialem quam primum mittantur. Quod si fiat ut, tempore
quo hae Litterae Nostrae ad effectum deducantur, alius in Brasilia Nuntiaturae
Apostolicae praesit, huic iussa Nostra faciendi onus imponimus.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quartodecimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. de Prop. fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Caesar Federici, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 263-265
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|