The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

YAUNDENSIS (BAFIENSIS)*

SEIUNCTO TERRITORIO AB ARCHIDIOECESI YAUNDENSI, NOVA EFFICITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA, NOMINE «BAFIENSIS».

 

Quo lex Evangelica aptius inter populos proferatur aeternaeque salutis subsidia, quae Christus omnium Servator meruit divinoque animo obtulit, quam pluribus praebeantur hominibus, in more Apostolicae huius Sedis est alias nonnumquam ex aliis ecclesiasticas circumscriptiones constituere suisque sacris providere Praesulibus, apostolicarum operum heredibus. Quoniamque Sacrum Consilium Christianae Fidei Propagandae opportunum esse censuit si, certo territorio ex archidioecesi Yaundensi separato, nova conderetur praefectura apostolica idque faciendum proposuit, post scilicet auditos sive venerabilem Fratrem Ioannem Zoa, Archiepiscopum Yaundensem, sive venerabilem Fratrem Aloisium Bellotti, Archiepiscopum titulo Voncarianensem et in Africa Media Occidentali Apostolicum Delegatum, de apostolica et suprema Nostra potestate sequentia decernimus et iubemus. Ab archidioecesi Yaundensi totum territorium separamus civilis districtus, vulgo Mbam appellati, eoque novam praefecturam condimus Bafiensem nomine, quam Sodalibus Congregationis Sancti Spiritus gubernandam concredimus, ad nostrum tamen et Apostolicae Sedis nutum, quos hortamur ut nullis laboribus parcant ad Christi regnum ibidem prolatandum. Nova constituta praefectura, quae iisdem finibus cingetur ac territorium civilis districtus equo fit, omnibus iuribus et privilegiis fruetur quae ad normam iuris communis huiusmodi ecclesiasticis circumscriptionibus competunt. Mandamus denique ut Nostras has sub plumbo Litteras ad effectum adducat venerabilis Frater Aloisius Bellotti, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Quodsi tempore exsecutionis alius in Africa Media Occidentali Delegatum Apostolicum agat, hic mandata omnia Nostra faciat. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta de more exarari studeat ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide quam primum mitti, rite signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Caesar Federici, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 272-273

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top