Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DAPAGOËNSIS

*

APOSTOLICA PRAEFECTURA MENDIENSIS AD GRADUM ET DIGNITATEM VICARIATUS APOSTOLICI EVEHITUR, IISDEM ET NOMINE ET FINIBUS SERVATIS.

 

Quod universo hominum generi singulae praestant familiae, idem quodammodo Ecclesiae praestant dioeceses, e quibus tamquam christianae vitae fontibus caelestis gratiae dona in homines dimanant. Laeto igitur animo ea accepimus quae Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando faciendum censuit, post auditum scilicet venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Maury, Archiepiscopum titulo Laodicensem in Phrygia et Apostolicum in Africa Occidentali Delegatum, ut apostolica praefectura Dapangoënsis in dioecesium ordinem redigeretur; quod profecto ad christianae vitae incrementa in dilectissima Nobis Republica Togo cognominata haud parum prodesse confidimus. Summa igitur et apostolica Nostra potestate sequentia decernimus. Apostolicam praefecturam Dapangoënsem ad gradum dioecesis tollimus, eodem nomine. Condita Sedes eiusque sacer Praesul metropolitanae Ecclesiae Lomensi eiusque Antistiti erunt obnoxii tamquam suffraganei; caput dioecesis urbs Dapango cognominata erit, in qua Episcopus cathedram figet sui magisterii, in templo videlicet Sancto Iosepho Opifici dicato, quod ad dignitatem aedis episcopalis attollimus, cum iuribus et honoribus debitis. Dilectos autem filios Ordinis Fratrum Minorum, quibus Dapangoënsem Ecclesiam concredimus, amanter hortamur ut caritate et animorum quaerendorum studio quo nitent nulli labori parcant ut ibi locorum «sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1). Volumus demum ut, ob locorum temporumque condiciones quoadusque Canonicorum collegium condi non possit, Consultores dioecesani nominentur, qui Episcopo consilio et ope assint. Quod autem ad regimen dioecesis administrationemque attinet, cetera eiusmodi, leges iuris canonici serventur, eaeque normae quas Sacra Congregatio Fidei Propagandae, cui Dapangoënsis Ecclesia perget esse subiecta, dederit. Ceterum has Litteras venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury, quem diximus, ad effectum adducet, sive per se ipse sive per alium quem existimaverit, factis ad rem necessariis facultatibus. Re vero acta, idem documenta exarari faciet, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si alius eo tempo re eidem Apostolicae Delegationi praesit, hic mandata Nostra faciet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Hamletus Tondini, Proton. Apoost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 270-271

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana