The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KAOLACKENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA KAOLACKENSIS, IN SENEGALIA,
AD DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR.

 

Christi Vicarii inter homines, qui ob unam eam causam e caelorum amplitudine in has terras descendit ut ignem caritatis et amoris accenderet (cf. Lc. 12, 49), et Nos omnibus viribus contendimus et elaboramus ut non solum in christianis pectoribus hic ignis ardeat, verum etiam summo opere annitimur ut cunctis gentibus, quotquot orbis terrarum alit, lucentissima religionis christianae flamma clarescat, inique Christi, adorandi Dei Filii, cognitionem inducat. Quam ob rem, cum in Republica Senegalensi praefectura apostolica Kaolackensis haud minima ceperit incrementa opera et labore Missionariorum Sacratissimi Cordis Iesu, cumque Sacra Congregatio Fidei Christianae Propagandae proposuerit ut eadem dignitate dioecesis donaretur: per hoc enim novos progressus esse in spe, Patribusque ibidem allaborantibus laudem debitam tribui, Nos postquam venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Maury sententiam rogavimus, Archiepiscopum titulo Laodicensem in Phrygia et in ea Republica olim Apostolicum lnternuntium, haec decernimus. Praefecturam Kaolackensem in dioecesis formam redigimus, cum debitis iuribus, eodem imposito nomine; quam metropolitanae Sedi Dakarensi suffraganeam facimus, cuius Metropolitae sacer Kaolackensis Praesul ad leges luris Canonici subicietur, ea sane condicione ut Sacrae Congregationi de Propaganda Fide obnoxia maneat. Sedes novae dioecesis in urbe Kaolack statuetur, cathedra in templo S. Theophili, tamquam in loco potestatis episcopalis, in eadem urbe. Dioecesis praeterea iisdem Patribus quibus adhuc committetur, quibus preces admovemus ut sueta industria, labore, pietate christianae fidei fines, quantum poterunt, proferant. Canonicorum collegium condatur; quod si tamen fieri in praesens nequeat, indulgemus ut eorum loco Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo assint consilio, labore. Ad cetera omnia quod attinet, luris Canonici iussa omnino fiant. Ceterum quae mandavimus ille curabit efficienda qui eo tempore quo hae Litterae Nostrae ad exitum deduci debeant, Internuntii munere fungetur, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, eaque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda eri t fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Caesar Federici, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 272-273

 

Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top