 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MENDIENSIS *
APOSTOLICA PRAEFECTURA MENDIENSIS AD GRADUM ET DIGNITATEM
VICARIATUS APOSTOLICI EVEHITUR, IISDEM ET NOMINE ET FINIBUS SERVATIS.
Regnum Christi, quod est Ecclesia, hoc habet proprium ac praecipuum prae
ceteris terrenis regnis atque imperiis, ut non modo nata sit ad omnes gentes
colligendas suoque sinu continendas (Cf. Mt., 13, 31), verum etiam ad
eosdem populos gratia, veritate, virtute ita renovare (Cf. ib. 13, 33),
ut ex humana societate subiecta peccato et in servitutem redacta, sacratissimam
Dei civitatem faciat, in omnium gentium salutem. Quod profecto cum semper factum
est, tum etiam cotidie fit. Cum autem in regione Mendiensi, in Papuasia-Nova
Guinea, christiana res Fratrum Minorum Capuccinorum labore atque benignissima
Dei gratia, prospere successisset, censuit Sacra Congregatio Christiano Nomini
Propagando aeque et opportune fieri, si praefectura eiusdem nominis in ordinem
vicariatuum apostolicorum eveheretur: aeque quidem, quia dilectis filiis ibidem
allaborantibus signum daretur voluntatis Nostrae in eos, opportune, quia
eadem Ecclesia bona spe nova virtutis et caritatis incrementa captura esse
videtur. Quae cum ita sint, consilio petito a venerabili Fratre Dominico Enrici,
Archiepiscopo titulo Ancusitano, eodemque in Australia, Nova Zelanda et Oceania
Delegato Apostolico, praefecturam Mendiensem ad dignitatem vicariatus
apostolici tollimus, cum iuribus et privilegiis debitis, servatis nempe et
finibus et nomine Mendiensi. Censemus, praeterea, ut eadem circumscriptio
ecclesiastica iisdem Patribus ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum regenda
credatur, quos paterne hortamur ut nulli labori parcant, christianae religionis
proferendae gratia. Ceterum, quae iussimus idem venerabilis Frater Dominicus
Enrici exsequi studebit, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta
exarentur, ad,que Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur,
sinceris sane exemplis.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS Card.
AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Caesar Federici, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 268-269
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|