The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 CORPORIS CHRISTI (BROWNSVILLENSIS)*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS E DIOECESI CORPORIS CHRISTI, NOVA EFFICITUR DIOECESIS, «BROWNSVILLENSIS» APPELLANDA.

 

Ex quo tempore Dei consilio ad beati Petri similitudinem eam ob causam in summo sacerdotalis auctoritatis fastigio constituti sumus, ut qua maiore fieri posset cura et sollicitudine christianae societati praesideremus, hoc profecto omnium cogitationum et consiliorum Nostrorum semper fuit caput et origo, quo modo diversorum populorum ac gentium necessitatibus, ingravescentibus undique malis hostibusque in certamina cotidie contra Ecclesiam descendentibus, inserviremus. Quapropter, cum venerabilis Frater Aegidius Vagnozzi, Archiepiscopus titulo Myrensis et in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus Apostolicus Delegatus, enixe ab Apostolica Sede petierit ut, diviso territorio dioecesis Corporis Christi, alia ex ea conderetur, Nos id censentes cum eius populi bono congruere, de Nostra apostolica potestate sequentia decernimus. A dioecesi Corporis Christi quattuor Comitatus, quos dicunt, seiungimus, ad extremum meridianum limitem eiusdem dioecesis exstantes ita cognominatos: Starr, Hidalgo, Villacy et Cameron; his novam dioecesim constituimus, quae a principe urbe Brownsville, in Comitatu Cameron sita, Brownsvillensis appellabitur. In qua civitate sedes Ecclesiae erit, itemque cathedra episcopalis, in templo nempe Beatae Mariae Virginis Immaculatae, quod cathedrale habebitur. Novam Ecclesiam suffraganeam facimus Sedis Metropolitanae S. Antonii, cuius sacro Praesuli Episcopus Brownsvillensis obnoxius erit. Mensam, quam dicunt, episcopalem efficient: Curiae emolumenta, christianorum collationes, congrua bonorum pars, quae dioecesi obvenient iuxta canonem 1500 C. I. C. Canonicorum collegium condatur; quod si statim fieri nequeat, indulgemus ut Canonicorum loco Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo auxilio sint, consilio iuvent. His Litteris praeterea ad effectum adductis, Sacerdotes illi Sedi censeantur adscripti in cuius territorio beneficium aut officium ecclesiasticum legitime habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Documenta denique et acta novam dioecesim respicientia ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique religiose custodiantur. Ut autem haec omnia quae mandavimus fiant, venerabilem Fratrem Aegidium Vagnozzi, quem memoravimus, legamus, factis nempe debitis facultatibus, quas poterit et ipse delegare cuilibet viro in ecclesiastica dignitate constituto. Re autem acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur. Si vero eo tempore, quo hae Litterae ad exitum adduci debeant, alius Delegatum agat in Civitatibus Foederatis Americae Septemtrionalis, ille mandata Nostra faciat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Sylvius Romani, Proton. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apoost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 342-344

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top