 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ANTOFAGASTENSIS - IQUIQUENSIS (CALAMENSIS IN CHILIA)*
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A
DIOECESIBUS ANTOFAGASTENSI ET IQUIQUENSI, NOVA PRAELATURA CONDITUR,
«CALAMENSIS IN CHILIA» APPELLANDA.
Christianorum fidelium bono perutile
sane est ut dioecesium territoria aptius quandoque disponantur aliaeque
condantur ecclesiasticae circumscriptiones. Quod cum ut fieret in certo etiam
Reipublicae Chiliensis territorio ab Apostolica Sede petierit venerabilis
Frater Eganus Righi-Lambertini, Archiepiscopus titulo Docleensis et in Republica
Chiliensi Apostolicus Nuntius, postquam scilicet de more sententiam rogavit
venerabiles Fratres
Franciscum Borgiam Valenzuela Rios, Episcopum Antofagastensem, et Petrum
Aquilera Narbona, Episcopum Iquiquensem, censuimus eius precibus commode accedi
posse. Suppleto igitur omnium eorum consensu, qui hac super re ius aliquod vel
habeant vel se praesumant habere, a dioecesibus Antofagastensi et Iquiquensi
regionem separamus vulgo «Departamento El Loa» et regionem, in finibus exstantem
«Departamento Antofagasta», vulgo «Distrito de Pampa Union», iisque novam
praelaturam «nullius» condimus, Calamensem in Chilia appellandam
iisdemque circumscribendam finibus ae regiones, e quibus fit, in praesens
terminantur. Novae Ecclesiae sedes in urbe Calama erit, magisterii vero cathedra
in curiali templo ibidem exstante, Deo sacro in honorem S. Ioannis Baptistae,
quod ad praelaticii templi dignitatem evehimus, congruis datis iuribus.
Praelaturae autem Praesuli, praeterquam quod iusta iura damus, obligationes
etiam imponimus iuxta sacros canones. Calamensis in Chilia praelatnra
suffraganea praeterea erit metropolitanae Sedi Serenensi, itemque eius Antistes
eiusdem Sedis Archiepiscopo obnoxius. Curet Praelatus Ordinarius ut minus saltem
Seminarium struat, iis pueris excipiendis et efformandis, qui ad sacerdotium Dei
instinctu vocentur; quorum qui optimi fuerint Romam mittantur in Pontificium
Collegium Pianum Latinum Americanum, ut philosophicis theologicisque disciplinis
imbuantur. Mensam praelaticiam constituent Curiae emolumenta, fidelium sponte
oblata pecunia atque bonorum pars quae eidem obvenient ad normam canonis 1500
Codicis Iuris Canonici. Quod autem praelaturae regimen spectat,
administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem aliaque
huiusmodi, sacri canones religiose serventur. Acta et documenta quae novam
praelaturam respiciant, eius clericos, fideles bonaque temporalia a Curiis
episcopalibus Antofagastensi et Iquiquensi ad Calamensem in Chilia
transferantur, in tabulario summa diligentia custodienda. Simul ac hae Litterae
Nostrae ad effectum adductae fuerint, sacerdotes ei Eeclesiae censeantur
adscripti in cuius territorio beneficium aut ecclesiasticum officium habeant;
ceteri autem sacerdotes, clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo
domicilio degant. Ut hae sub plumbo Litterae perficiantur curet venerabilis
Frater Eganus Righi-Lambertini, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo
sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Quodsi tempore exsecutionis alius
ibi locorum Apostolicum Nuntium agat, hic mandata Nostra omnia faciat. Qui vero
negotium perfecerit congrua documenta exarari faciat et ad Sacram Congregationem
Consistorialem quam primum mittat, rite signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam, iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die vicesimo primo mensis Iulii, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Hamletus Tondini, Proton. Apoost.
a. i.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 344-346
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|