The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

EMERITENSIS - CALABOCENSIS (BARINENSIS)*

DETRACTO A DIOECESIBUS EMERITENSI ET CALABOCENSI QUODAM TERRITORIO, NOVA CONDITUR DIOECESIS, NOMINE «BARINENSIS».

 

Apostolicum munus, quod cum Romano Pontificatu divinitus accepimus, hoc a Nobis quandoque postulat, ut aptius disponamus dioecesium ad praesens exstantium territoria novasque Sedes cathedrales constituamus, eo quidem consilio ut, multiplicatis cum Ecclesiis Episcopis, propius efficaciusque fidelibus consuli possit. Venerabili ideo Fratri Aloisio Dadaglio, Archiepiscopo titulo Leriensi et in Venetiolana Republica Apostolico Nuntio, qui post sententiam rogatos venerabiles Fratres Acacium Chacón, Archiepiscopum Emeritensem, et Michaëlem Antonium Salas, Episcopum Calabocensem, postulavit ut nova ibi locorum dioecesis conderetur, Nos, re bene reputata eorumque suppleto consilio qui hoc super negotio ius aliquod habeant vel se praesumant habere, accedere statuimus sequentiaque decernere. Ab archidioecesi Emeritensi et a dioecesi Calabocensi integrum territorium seiungimus, civilem regionem seu Hispanorum lingua «Estado» complectens vulgo «Barinas» cognominatam eoque dioecesim condimus, Barinensem appellandam iisdemque cingendam finibus ac civilis regio e qua fit. Fines igitur novae constitutae dioecesis erunt: inter septemtriones et orientem solem archidioecesis Emeritensis ac dioeceses Truxillensis in Venezuela et S. Christophori in Venezuela; inter septemtriones et occidentem solem, dioeceses Guanarensis, Valentina et Calabocensis; ad meridiem denique, praelatura «nullius» Sancti Ferdinandi Apurensis. Barinensem dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Emeritensi; item eius Episcopum, ad normam iuris auctoritati eiusdem Sedis Archiepiscopi obnoxium. Sedes episcopalis in urbe vulgo Barinas erit, magisterii episcopalis autem cathedra in curiali tempIo ibidem exstante, Deo sacro in honorem Beatae Mariae Virginis «del Pilar» per vulgus appellatae, quod ad cathedralis dignitatem attollimus, cum iuribus congruis. Sacro vero Praesuli, praeterquam quod omnia iura facimus, obligationes etiam imponimus propria. Canonicorum collegium condatur, iuxta tamen peculiares normas per alias sub plumbo Litteras edendas; quandiu autem dioecesis Canonicorum senatu carebit, permittimus ut Consultores dioecesani deligantur, qui consilio et ope Episcopo assint. Mensam episcopalem constituent dos a civili Gubernio danda, Curiae emolumenta, fidelium pecunia sponte oblata, bonorum denique pars quae dioecesi Barinensi obvenient ad normas canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Insuper Seminarium saltem minus struatur, pueris atque adolescentibus recipiendis et educandis, quae ad sacerdotium Dei instinctu vocentur; quorum qui optimi fuerint Romam mittantur in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Quod ad dioecesis regimen attinet, administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem et alia huiusmodi, leges ecclesiasticae serventur. Simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae fuerint, Sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio legitimum vel officium vel beneficium habeant; ceteri autem Sacerdotes, clerici Seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Acta et documenta novam dioecesim quoquo modo respicientia a Curiis Emeritensi et Calabocensi ad Barinensem transferantur, ut in condendo tabulario religiose custodiantur. Haec omnia ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Aloisius Dadaglio, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutus. Quodsi tempore exsecutionis alius in Venetiolana Republica Apostolicus Nuntius erit, hic mandata Nostra faciat. Qui autem negotium perfecerit congrua documenta exarari iubeat ad Sacramque Congregationem Consistorialem mitti, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die tertio et vicesimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Hamletus Tondini, Proton. Apoost. a. i.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 417-419

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top