 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MARACAIBENSIS (CABIMENSIS)*
DETRACTIS A DIOECESI MARACAIBENSI
TERRITORIIS, NOVA DIOECESIS CONDITUR, «CABIMENSIS» NOMINE.
Christianae familiae inservire cupiens quae amplam Maracaibensem dioecesim
incolit, petiit venerabilis Frater Aloisius Dadaglio, Archiepiscopus titulo
Leriensis et in Venetiolana Republica Apostolicus Nun tius,
ut detractis ab ea dioecesi quibusdam territoriis, nova Ecclesia conderetur quae
Christi religionis inibi locorum caput esset et fons. Quibus precibus accedere
volentes, post consilium petitum a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E.
Cardinalibus qui Sacrae Congregationi Consistoriali praesunt, sententiamque
rogatum venerabilem Fratrem Dominicum Roa Pérez, Episcopum Maracaibensem,
eorumque suppleto consensu qui hac super re aliquid iuris habeant, summa Nostra
potestate sequentia decernimus. A dioecesi Maracaibensi territorium separamus
quod complectitur civiles districtus vulgo Miranda, Bolivar, Baralt et Sucre
cognominatos, intra fines regionis seu «Estado» cui nomen Zulia exstantes, atque
ex eo novam dioecesim constituimus, Cabimensem ab urbe principe
appellandam, cuius confinia erunt: ad septemtrionem Sinus Venetiolae; ad
orientem dioeceses Corensis et Barquisimetensis; ad meridiem archidioecesis
Emeritensis et dioecesis Truxillensis in Venezuela; ad occidentem denique lacus
Maracaibensis. Eius praeterea sedes in urbe Cabimas erit, qua in civitate
Episcopus cathedram etiam suae auctoritatis statuet, in templo videlicet in
honorem Beatae Mariae Virginis a SS. Rosario ibi exstante, quod templi
cathedralis honore decorabitur. Censemus insuper ut nova circumscriptio
Emeritensi Ecclesiae tamquam suffraganea subdatur, sicut et eiusdem Praesul
Archiepiscopo Emeritensi erit obnoxius. Cabimensis Ecclesiae Praesul quam primum
Seminarium saltem minus erigi curabit iuxta regulas a Sacra Congregatione de
Seminariis et Studiorum Universitatibus traditas et Iuris Canonici normas. Item
collegium Canonicorum constituet, ad normas per alias Litteras edendas; interea
tamen Consultores dioecesanos eligat, quorum opera et consiliis frui poterit.
Mensam episcopalem efficient: dos a civili Gubernio data, Curiae emolumenta,
fidelium collationes sponte datae, congrua bonorum pars quae Sedi Cabimensi
advenient divisis bonis et possessionibus dioecesis Maracaibensis ad normam
canonis 1500 C. I. C. Vix autem hae Litterae Nostrae ad effectum adductae
fuerint, sacerdotes ei Ecclesiae ascribantur in cuius territorio vel officium
vel beneficium habeant; ceteri autem clerici Seminariique tirones ei in qua
legitimo domicilio degant. Ex his autem tironibus qui meliores fuerint suo
tempore Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, ut
philosophicis theologicisque disciplinis imbuantur. Decernimus postremo ut
documenta et acta, quae ad novam Ecclesiam Cabimensem respiciant, ad eius Curiam
episcopalem transmittantur, ibique religiose in tabulario custodiantur. Ceterum
has Litteras Nostras exsequendas curabit venerabilis Frater Aloisius Dadaglio,
quem diximus, vel quem ipse delegaverit, facto onere rei actae documenta
exarandi eaque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem
mittendi. Quodsi eo tempore alius Apostolicae in Venetiola Republica Nuntiaturae
praeerit, hic mandata Nostra faciet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die tertio et vicesimo mensis Iulii, anno
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Hamletus Tondini, Proton. Apoost.
a. i.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 5, pp. 346-348
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|