 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CARACENSIS (TEQUINENSIS) *
TERRITORIO QUODAM AB ARCHIDIOECESI
CARACENSI SEPARATO, NOVA DIOECESIS CONDITUR «TEQUINENSIS» APPELLANDA.
Amor ille castissimus, quem
Christus, adorandus Dei Filius, beatissimum Petrum poposcit antequam gregem
electorum ei pascendum traderet (cf. Io. 21, 15-17), cuiusque flamma et Nos in
Nobis perpetuo flagrare sentimus, idem amor ita agit atque impellit ut non modo
curemus ne ullus ex iis, qui
christiano censentur nomine, hostium fraude fidei suae detrimentum faciat, verum
etiam ut ea omnia subsidia comparemus quae et naturam et condicionem habeant
sanctissimae religionis nostrae latius propagandae, inque christiano populo
impensius alendae. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Aloisius Dadaglio,
Archiepiscopus titulo Leriensis et in Venetiolana Republica Apostolicus
Nuntius, collatis consiliis cum Iosepho Rumberto S. R. E. Cardinali Quintero,
Archiepiscopo Caracensi, id proposuerit ut partito territorio Sedis Caracensis
nova ex eo excitaretur, Nos haec omnia probantes sequentia decernimus. Detracto
ab ea Ecclesia territorio civilis regionis seu «Estado» quem vulgo «Miranda»
cognominant, excepto tamen civili districtu, ut dicunt, qui populari lingua «Sucre» nuncupatur, in finibus eiusdem regionis sito, atque archidioecesi
Caracensi, cui adhuc pertinuit, assignando, novam ex eo dioecesim condimus, quam
censemus Tequinensem appellari; quae itaque finitima erit; ad septemtriones,
archidioecesi Caracensi; ad orientem, dioecesi Barcinonensi in Venezuela; ad
meridiem et occasum solis, dioecesibus Maracayensi et Calabocensi. Ecclesiae
huius sedem episcopalem in urbe vulgo Los Teques nomine poni iubemus; cathedram
sui magisterii Episcopus in templo S. Philippi Nerii figet, quod templi
cathedralis dignitate honestamus. Tequinensem dioecesim suffraganeam
constituimus archidioecesis Caracensis, cuius sacro Praesuli Episcopus
Tequinensis obnoxius erit. Qui profecto curet ut in sua cathedrali sede
Canonicorum collegium condatur, iuxta normas per alias Litteras dandas. Quod
quousque fiat, Canonicorum loco Consultores dioecesanos deligat, qui sibi assint
consilio atque opera. Mensam episcopalem efficient: fidelium collationes,
Curiae proventus, congrua pars bonorum, si qua sunt, quae novae Sedi obvenient,
secundum canonem 1500 Codicis Iuris Canonici. Proprium erit etiam sacri Episcopi
Seminarium saltem minus struere, ad leges S. Congregationis de Seminariis et
Studiorum Universitatibus; idque quam primum fieri possit; ceterum cum iuvenes
adoleverint, qui optimi fuerint Romam mittet, ut theologicis atque philosophicis
doctrinis recte imbuantur, in Collegium Pianum Latinum Americanum. Simul ac Tequinensis dioecesis condita fuerit per harum Litterarum effectionem, eo ipso
Sacerdotes ei Ecclesiae addicantur, in cuius territorio beneficium vel officium
legitime habeant. Ceteri Sacerdotes, clerici atque Seminarii tirones, ei in
qua domicilium habeant. Acta denique et documenta, quae quoquo modo ad hanc
dioecesim pertineant, ad eius Curiam cito mittantur, ibique custodiantur. Ut
autem has Litteras Nostras ad exitum adducat venerabilem Fratrem Aloisium
Dadaglio legamus, vel quem ille in vicem delegaverit, factis omnibus
potestatibus.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et
fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab
iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta
officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo
huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis,
quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque
ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides,
quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio et
vicesimo mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto,
Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Hamletus Tondini, Proton. Apoost.
a. i.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 419-421
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|