 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RUBAGAENSIS - ARCIS PORTAL (HOIMANAE) *
DIVISO TERRITORIO ARCHIDIOECESIS
RUBAGAENSIS ET DIOECESIS ARCIS PORTAL, NOVA ECCLESIA CONDITUR, «HOIMANA» NOMINE.
Quo aptius christifidelium animis consuli posset, latiusque sacrum evangelii
semen in hominibus spargeretur, censuerunt venerabiles Fratres Iosephus
Kiwanuka, Archiepiscopus Rubagaėnsis et Vincentius Mc Cauley, Episcopus Arcis
Portal, novam dioecesim in Ugandensi territorio erigendam esse. Quam sententiam
cum Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando adprobavisset, summa Nostra
potestate postque auditum venerabilem Fratrem Vidonem Del Mestri, Archiepiscopum
titulo Tuscamiensem atque Apostolicum in Africa Orientali Delegatum, sequentia
decernimus et iubemus. Eorum omnium consensum supplentes qui hac super re
aliquid iuris vel habeant vel se praesumant habere, ab archidioecesi Rubagaėnsi
et dioecesi Arcis Portal territorium separamus regni Bunyoro-Kitara, quod
vocant, atque ex eo novam dioecesim constituimus Hoimanam ab urbe
principe appellandam, atque finibus eiusdem regni quod memoravimus cingendam.
Novam dioecesim sacerdotibus cleri saecularis curandam concredimus, qui nullis
laboribus parcent ut sermo Dei in sua ipsorum terra currat et clarificetur (cfr.
2 Thess. 3, 1). Constitutae Ecclesiae sedes Episcopique domicilium in
urbe vulgo Hoima cognominata erit; in maximo autem templo inibi exstante
cathedram suam Episcopus figet, Seminariumque sollicita cura struet pueris
recipiendis qui ad sacerdotium vocabuntur. Novam praeterea Ecclesiam eiusque
sacrum Antistitem suffraganeos facimus metropolitanae Sedi atque Archiepiscopo
Rubagaėnsi. Praecipimus insuper ut pro locorum huiusque temporis adiuncta,
Canonicorum loco Consultores dioecesani deligantur qui Episcopo assint. Quod
autem ad Ecclesiae regimen administrationemque attinet, leges iuris canonici
serventur atque regulae quas Sacra Congregatio Fidei Propagandae statuerit. Ea
denique quae iussimus exsequenda studebit venerabilis Frater Vido Del Mestri,
quem diximus, vel per se ipse vel per alium in ecclesiastica dignitate
constitutum virum. Quodsi tempore exsecutionis alius Apostolici Delegati partes
in Africa Orientali agat, hic mandata Nostra faciet. Qui vero rem perfecerit
onus habebit effectae rei documenta exarandi eademque ad Sacram Congregationem
Fidei Propagandae mittendi.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die nono mensis Augusti, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 423-424
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|