 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VASHINGTONENSIS *
IN FOEDERATIS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS
CIVITATIBUS
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR,
«VASHINGTONENSIS» NOMINE.
Fidelium
christianorum boni consequendi causa atque eorum utilitatis fovendae censuit
venerabilis Frater Eduardus Ioannes Rarper, Episcopus titulo Eracleensis
Ponticus et praelaturae «nullius» Insularum a Virginibus seu Thomasianae sacer Praesul, esse
cum rei catholicae prosperitate apprime coniunctum si Ecclesia, cui ipse
praeest, a metropolitana Sede Sancti Ioannis Portoricensis separaretur atque
Vashingtonensi, ad hanc scilicet dignitatem evectae, tamquam suffraganea subiceretur. Eius enim territorii incolae praeterquam quod anglicam linguam
tamquam usitatum sermonem habent, civili praeterea potestati supremi
Foederatarum Americae Septemtrionalis Civitatum Praesidis sunt obnoxii.
Quapropter eiusdem venerabilis Fratris optatis precibusque, Apostolicae huic
Sedi adhibitis, libenti animo accedere volentes, post auditos hoc super negotio
venerabiles Fratres Aloisium Aponte Martínez, Archiepiscopum Sancti Ioannis
Portoricensis, et Patricium L. O' Boyle, Archiepiscopum Vashingtonensem, deque
sententia venerabilium Fratrum Emmanuelis Clarizio, Archiepiscopi titulo
Claudiopolitani in Isauria, in Republica Dominicana Apostolici Nuntii simulque
in Portoricensi Dicione ecclesiasticorum negotiorum Gestoris, et Aegidii
Vagnozzi, Archiepiscopi titulo Myrensis atque in Foederatis Americae
Septemtrionalis Civitatibus Delegati Apostolici, de consilio denique
venerabilium Fratrum Nostrum S. R. E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi
Consistoriali praesunt eorumque praeterea suppleto consensu qui hac super re ius
aliquod habeant vel se praesumant habere, suprema et apostolica potestate Nostra
sequentia decernimus atque iubemus. Archiepiscopalem sedem Vashingtonensem,
hactenus Apostolicae Sedi directo subiectam, ad gradum dignitatemque
metropolitanae attollimus, iuribus concessis quae eiusdem gradus Ecclesiis ex
iure communi competunt, eique tamquam suffraganeam subicimus praelaturam «nullius» Insularum a Virginibus seu Thomasianam, quam scilicet a provincia
ecclesiastica Sancti Ioannis Portoricensis subtrahimus. Metropolitam autem
praeponimus venerabilem Fratrem Patricium L. O' Boyle, adhuc Archiepiscopum
Vashingtonensem. Haec vero exsequenda studeat venerabilis Frater Aegidius
Vagnozzi, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica
dignitate constitutus. Qui autem negotium perfecerit congrua documenta exarabit
ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mittet.
Hanc vero
Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut
quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque
igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu
exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti
simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die
duodecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto,
Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS
Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Caesar Federici, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 424-426
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|