The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUAMENSIS (AGANENSIS)*

VICARIATUS APOSTOLICUS GUAMENSIS AD GRADUM DIOECESIS ATTOLLITUR, «AGANENSIS» NOMINE.

 

Centenario anno ter recurrente quo sacrum Christi evangelium in Oceaniae insulis primum est disseminatum, ut bonus rerum eventus digne memoria celebraretur simulque infunderetur animus omnibus christianam religionem ibi locorum colentibus censuit Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando, post sententiam rogatum venerabilem Fratrem Aegidium Vagnozzi, Archiepiscopum titulo Myrensem atque in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus Apostolicum Delegatum, ut vicariatus apostolicus Guamensis ad gradum et dignitatem dioecesis eveheretur. Summa igitur et apostolica Nostra potestate acta negotia probantes, eorumque consensu suppleto qui hac super re aliquod ius habeant vel se putent habere, sequentia decernimus. Vicariatum apostolicum Guamensem, sodalibus Fratrum Minorum Capulatorum concreditum, ad gradum et dignitatem dioecesis attollimus Aganensis ab urbe principe appellandae, atque iisdem finibus cingendae ac vicariatus equo fit. Constitutae Ecclesiae sedes Episcopique domicilium in urbe Agana cognominata erit; in templo autem ibi exstante Sancto Nomini Mariae dicato cathedram suam Episcopus figet. Idem praeterea cum sua dioecesi suffraganeus erit metropolitanae Sedi atque Archiepiscopo Franciscopolitano. Praecipimus insuper ut ob locorum huiusque temporis adiuncta Canonicorum loco Consultores dioecesani deligantur qui Episcopo consilio et ope assint. Quod autem ad Ecclesiae regimen administrationemque attinet, leges iuris canonici serventur atque regulae quas Sacra Congregatio Fidei Propagandae statuerit. Ea denique quae iussimus exsequenda studebit venerabilis Frater Aegidius Vagnozzi, quem diximus, vel per se ipse vel per alium in ecclesiastica dignitate constitutum virum. Qui vero rem perfecerit onus habebit effectae rei documenta exarandi eademque ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae mittendi.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto decimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Sylvius Romani, Proton. Apoost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 6, pp. 428-430

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top