 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IOANNESBURGENSIS (DE TRANSVAAL OCCIDENTALI) *
QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A
DIOECESI IOANNESBURGENSI,
NOVA CONDITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA,
«DE TRANSVAAL OCCIDENTALI» APPELLANDA.
Cum vita aeterna haec sit ut cognoscant homines Deum verum et quem ipse misit
Iesum Christum (cfr. Io. 17, 3), summa Nos cura studemus, qui Dei
providentia omnium in Ecclesia fidelium summi Pontificis munere fungimur atque
Pastoris, ut omnimode ad eandem vitam aeternam consequendam quam uberrima
subsidia eaque efficacissima cunctis proponamus et offeramus. De sententia ideo
Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, quae post auditum sive venerabilem
Fratrem Iosephum McGeough, Archiepiscopum titulo Hemesenum atque Apostolicum in
Africa Meridionali Delegatum, sive venerabilem Fratrem Hugonem Boyle, Episcopum
Ioannesburgensem, opportunum esse censuit maximoque cum animorum fructu
coniunctum si, quibusdam territoriis ab eadem dioecesi Ioannesburgensi
distractis, nova conderetur praefectura apostolica, huiusmodi consilium
probantes sequentia statuimus atque decrevimus. A dioecesi Ioannesburgensi
districtus civiles separamus, quos vulgo appellant Bloemhof, Cristiana, Coligny,
Delareyville, Klerksdorp, Lichtenburg, Potchefstroom, Schwaizer Reneke,
Ventersdorp et Wolmaransstad iisque praefecturam apostolicam constituimus,
nomine de Transvaal Occidentali, quam curis concredimus sodalium
Congregationis Missionariorum Oblatorum Beatae Mariae Virginis Immaculatae,
certa spe confisi ut nullis sane laboribus parcant, sicut mos illis est, ut
«sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1). Praecipimus autem ut
quae mandavimus ad effectum adducat venerabilis . Frater Iosephus McGeough, quem
diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate
constitutus. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exaranda studeat ad
Sacramque Congregationem de Propaganda Fide quam primum mittenda.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quartodecimo mensis Octobris, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 547-548
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|