 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SAIGONENSIS (PHUCUONGENSIS)*
NONNULLIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI
SAIGONENSI DETRACTIS,
NOVA DIOECESIS CONDITUR, «PHUCUONGENSIS» APPELLANDA.
In animo Nostro numquam tacent, immo vero perpetuo resonant ea Iesu Christi
verba: «Euntes ergo in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae» (Mc.
16, 15); quibus sane vocibus adorandus Dei Filius, hominum redemptione peracta,
felicissimum salutis nuntium omnibus gentibus, et populis, et nationibus (cf.
Ps. 71, 11) pronuntiari iussit. Quae profecto causa est cur Nos, Ecclesiae
sanctae rectores iidemque supremi christiani gregis pastores, ea omnia praecipua
cura fieri studeamus, quae in animorum bonum populorumque utilitatem cedere
videamus. Quam ob rem, cum Sacrae Congregationi Fidei Christianae Propagandae
visum esset optimo consilio fieri, si in regione Vietnamensi nova crearetur
dioecesis, Nos re bene reputata, consensuque petito a quibus oporteret, atque
venerabili Fratre Angelo Palmas sententiam rogato, Archiepiscopo titulo
Vibianensi atque in regionibus Vietnamensi et Cambogiensi Apostolico Delegato,
haec de Nostra auctoritate decernimus atque iubemus. Distractis ab archidioecesi
Saigonensi circumscriptionibus civilibus vulgari lingua Phuoc-Thanh, Binh-Duong,
Tay-Ninh et Bin-Long cognominatis, novam ex iis dioecesim condimus, quam
Phucuongensem appellari decernimus. Hanc autem metropolitanae Ecclesiae
Saigonensi suffraganeam constituimus, atque clero saeculari, quem dicunt,
Vietnamensi regendam atque gubernandam concredimus. Sedis caput in civitate
Phu-Cuong statui iubemus, cathedram vero in templo Sacratissimi Cordis Iesu
poni; quod scilicet ad dignitatem cathedralis evehimus, cum debitis iuribus. In
nova dioecesi cathedrale Collegium condatur, quod si id temporum difficultatibus
impossibile sit, Consultores dioecesani deligantur, qui ad normam Iuris Canonici
Episcopo assint; quique a suo munere cessent, Canonicis constitutis. Cetera
omnia ad conditionem dioecesis pertinentia, luris Canonici legibus temperentur.
Id autem caveatur ut documenta et acta, quae sive cives sive res respiciant modo
conditae Sedis, ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique religiose
custodiantur. Ceterum, haec omnia quae iussimus, venerabilis Frater Angelus
Palmas ad exitum deduci curabit, vel quem ille delegabit. Re vero acta,
documenta exarentur, quorum fide digna exempla ad Sacram Congregationem Fidei
Propagandae cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto decimo mensis Octobris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 545-546
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|