 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CZĘSTOCHOVlENSlS *
IN URBE WIELUŃ, IN DIOECESI
CZĘSTOCHOVIENSI, CAPITULUM COLLEGIALE RESTITUITUR IN TEMPIO VISITATIONIS BEATAE
MARIAE VIRGINIS.
Rationabile
obsequium, in quo tota christiana religio consistit (cfr. Rom. 12, 1), non modo
significari, verum etiam augeri et inflammari sacrarum caerimoniarum splendore
quae in templis peraguntur, quibusque Deo pietatis cultus tribuitur cognitum
sane compertumque est omnibus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Stephanus
Barela, Episcopus Częstochoviensis, ab Apostolica
Sede petierit ut in templo Visitationis Beatae Mariae Virginis, quod est in urbe
Wieluń quodque vetustissimum est, collegiale Capitulum restitueretur, olim
florentissimum, cumque Sacra Congregatio Consistorialis, factis a Nobis facultatibus, admotis precibus concedendum esse existimaverit, consilio scilicet
petito a dilecto Filio Nostro S. R. E. Cardinali Stephano Wyszyński,
Archiepiscopo Gnesnensi et Varsaviensi, Sacrae Nos Congregationis consulta
confirmantes, consensuque suppleto eorum qui aliquod ius in hac re vel habeant
vel se praesumant habere, sequentia statuimus: templum paroeciale, quod supra
memoravimus, ad gradum collegiatae aedis tollimus, cum iuribus debitis, ibique
Canonicorum collegium condimus ad normas quae sequuntur. Collegiale Capitulum
sex Canonicis constabit, tribusque Dignitatibus, nempe Praeposito, Decano et
Custode. Chorales preces fundentur in die Visitationis Beatae Mariae Virginis,
in festo S. Adalberti, ceterisque diebus a Constitutionibus definiendis. Ad
insignia et habitum quod attinet, Dignitates et Canonici in capitularibus
caerimoniis et intra limites dumtaxat dioecesis super habitum Pianum rochetum
et mantelletam, quod vocant, induent nigri coloris, et signum capitulare e collo
pendens atque anulum gestabunt. Dignitatum collatio Apostolicae Sedi
reservatur, Canonicatuum vero ad leges iuris communis fiet. Quousque autem
Dignitates et Canonicatus congrua praebenda non sint aucti, assignari poterunt
etiam iis sacerdotibus qui alio iam beneficio fruantur, etsi cum animorum
curatione coniuncto. Ceterum haec omnia quae iussimus venerabilis Frater
Stephanus Barela, quem memoravimus, facienda curabit, factis necessariis
facultatibus; poterit autem et alium delegare, si visum fuerit, dummodo in
ecclesiastica dignitate constitutum virum. Re vero acta, documenta exarentur,
quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Octobris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Caesar Federici, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 548-550
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|