 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE PONTA GROSSA ET ALIARUM
(GUARAPUAVENSIS)*
QUIBUSDAM TERRITORIIS DIOECESIUM DE
PONTA GROSSA, CAMPI MORANENSIS ET TOLETANAE IN BRASILIA
NOVA CONDITUR DIOECESIS «GUARAPUAVENSIS».
Christi vices, divini Ecclesiae conditoris atque rectoris, hic
in terris gerentes, quod munus inter omnia est profecto gravissimum, vigilanti
cura studemus ut, ad animorum fidelium maximum bonum consequendum, ipsorum
necessitatibus convenienter etiam aptemus, si res ferat, ecclesiasticarum
circumscriptionum dispositionem. Qua de re, cum venerabilis Frater Sebastianus
Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus et in Brasilia Apostolicus Nuntius, post
auditos quorum interesset sacrorum Antistites, ab Apostolica Sede petierit ut,
quibusdam distractis territoriis a dioecesibus de Ponta Grossa, Campi
Moranensis, Toletana in Brasilia, nova ibi locorum dioecesis conderetur,
libentissime precibus esse concedendum censuimus. De sententia igitur
venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi
Consistoriali praepositorum, deque summa Nostra potestate, a dioecesi de
Ponta-Grossa integra territoria separamus municipiorum, prout in praesens lege
civili circumscribuntur, quae vulgo appellantur Cândido de Abreu, Cruz Machado,
Guarapuava, Inácio Martins, Pinhão, Prudentópolis; a dioecesi Campi Moranensis
municipia Manoel Ribas, Pitanga, Palmital; a dioecesi Toletana in Brasilia
municipium Laranjeiras do Sul, iisque novam dioecesim constituimus,
Guarapuavensem appellandam atque iisdem terminandam finibus ac municipia,
quae diximus. Cuius dioecesis sedes episcopalis in urbe vulgo Guarapuava
cognominata erit, episcopalis vero magisterii cathedra in curiali templo
habebitur, eadem in urbe exstante, quod Deo dicatum est in honorem Beatae Mariae
Virginis «Nossa Senhora de Belém» per vulgus appellatae. Sive scilicet
cathedrali templo sive Episcopo omnia iura concedimus, quae ex iure communi
prodeunt; Episcopo praeterea, uti congruum, iusta onera imponimus eius officium
consequentia. Guarapuavensis Ecclesia eiusque sacrorum Antistes suffraganei sint
metropolitanae Sedi Curitibensi eiusque Archiepiscopo; mensa episcopalis Curiae
emolumentis constituatur, fidelium sponte oblatis pecuniis iisque bonis quae ex
canone 1500 Codicis Iuris Canonici dioecesi Guarapuavensi obvenient. Iubemus
etiam, graviter onerata conscientia, ut quam primum sacer Guarapuavensis Praesul
seminarium struat, iis pueris adulescentibusque accipiendis, qui ad sacerdotium
Dei instinctu vocentur; quorum qui animi virtute simulque ingenii acie ceteris
praestent, Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, ut in
Urbe philosophicis theologicisque disciplinis imbuantur. Simul ac Nostrae hae
sub plumbo Litterae ad effectum adductae fuerint, eo ipso sacerdotes ei dioecesi
censeantur adscripti, in cuius territorio legitimum habeant beneficium vel
officium; ceteri autem clerici seminariique tirones ei dioecesi, in cuius
territorio legitime degant. Acta denique et documenta modo conditam dioecesim
respicientia a Curiis episcopalibus de Ponta Grossa, Campi Moranensis et
Toletana in Brasilia ad eam transmittantur, in tabulario quod condetur religiose
custodienda. Ceterum haec omnia quae praescripsimus ad effectum adducat
venerabilis Frater Sebastianus Baggio, quem diximus, vel ab eo delegatus vir,
dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero negotium perfecerit
congrua exaret documenta, ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum
mittat, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et
fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sextodecimo mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 550-552
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|