 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BAMBARITANAE*
NOVA DIOECESIS IN REPUBLICA
MEDIO-AFRICANA CONDITUR, «BAMBARITANA» NOMINE.
In
vitae naturalis similitudinem, quae corpore et spiritu continetur, etiam superna
illa vita qua «filii Dei nominamur et sumus» (1 Io. 3, 1) benigno Dei consilio
externis signis hominibus exhibetur, quibus iuvantibus in terris diffunditur.
Quam ob rem cum venerabilis Frater Iosephus Cucherousset, Archiepiscopus
Banguensis, ea sane mente ut in republica Medio-Africana christiana religio
maiora caperet incrementa, novam dioecesim in ea condendam censuerit, cumque
Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando haec probaverit, post auditum
venerabilem Fratrem Aloisium Poggi, Archiepiscopum titulo Forontonianensem atque
Apostolicum in Africa Media Delegatum, suprema Nostra potestate sequentia
decernimus. In republica Medio-Africana novam dioecesim condimus quae constabit
territorio praefecturarum civilium vulgo Ouaka et Haute Kotto cognominatarum,
itemque territorio subpraefecturae Birao appellatae, usque nunc archidioecesi
Banguensi addicto. Nova dioecesis Bambaritana, ab urbe principe, vocabitur
iisdemque finibus cingetur quibus civiles circumscriptiones e quibus fit.
Volumus autem ut sive dioecesis sive Praesul Bambaritanus metropolitanae
iurisdictioni Archiepiscopi Banguensis subiciantur, iidemque omnibus iuribus
et honoribus fruantur quibus residentes Episcopi eorumque dioeceses, ad iuris
ecclesiastici normam. Sedem suam Episcopus Bambaritanus in urbe Bambari
cognominata ponet suamque cathedram in potiore templo ibi exstante collocabit.
Novae Ecclesiae regimen sodalibus Congregationis Sancti Spiritus, sub tutela
Immaculati Cordis Beatae Mariae Virginis, damus, qui pastorali studio atque
industria nulli labori parcent Regno Dei ibi locorum provehendo. Quod autem ad
Ecclesiae regimen et administrationem attinet, ea omnia serventur quae Codex
Iuris Canonici statuit quaeque Sacra Congregatio Fidei Propagandae iusserit; in
primis curet Episcopus ut Seminarium quam primum fieri poterit exstruatur, pueris excipiendis qui ad sacerdotium vocabuntur; permittimus autem ut ob locorum
huiusque temporis adiuncta Canonicorum loco Consultores dioecesani deligantur ad
iuris normam, qui Episcopo consilio assint. Ceterum quae statuimus exsequenda
curabit venerabilis Frater Aloisius Poggi, quem diximus, vel per se ipse vel
per alium delegatum virum. Si autem tempore exsecutionis alius idem munus
gesserit, hic mandata Nostra faciet. Qui vero rem perfecerit onus habebit
effectae rei documenta exarandi eademque, subscripta sigilloque impressa, ad
Sacram Congregationem Fidei Propagandae mittendi.
Hanc vero Constitutionem nunc
et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam
decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam
obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis,
contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus.
Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere
liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis
sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo
publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo
mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 552-554
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|