The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE THAILANDIA*

 IN THAILANDIA SACRA EPISCOPALIS HIERARCHIA CONSTITUITUR.

 

Qui in fastigio sacrae Hierarchiae secreto Dei consilio constituti sumus ut, tamquam beatissimus Petrus Apostolorum princeps, insomnem pro christiano grege curam gereremus, nulla hac maiore laetitia perfundimur, quam cum audimus fidem nostram, ęquae est in Christo IesuĽ (Tim. 3, 13), et fines suos proferre, et in gentibus honorari, et populis fieri signum atque causam a Deo praeparatae salutis. Quam ob rem, cum in Thailandia res catholica Episcoporum atque missionariorum labore atque studio magna suscepisset incrementa, maioraque praevideatur accipere posse, censuit Sacra Congregatio Fidei Propagandae iam tempus advenisse constituendae ibi loci sacrae Hierarchiae. Qua re, consilio petito a venerabilibus Fratribus S. R. E. Cardinalibus eiusdem Sacrae Congregationi praepositis, audita sententia cum venerabilis Fratris Ioannis Gordon, Archiepiscopi titulo Nicopolitani ad Nestum et olim in Thailandia, Laosiana regione et Paeninsula Malacensi Apostolici Delegati, tum venerabilis Fratris Angeli Pedroni, Archiepiscopi titulo Novicensis iam eodem munere fungentis, auctoritate Nostra haec statuimus. In Thailandia sacram Hierarchiam condimus, duabus provinciis ecclesiasticis constitutis, quae erunt: provincia ecclesiastica Bangkolcensis, quae constabit: metropolitana Ecclesia Bangkokensi, antea vicariatu apostolico, cuius cathedrale templum dicatum erit Assumptioni Beatae Mariae Virginis; atque suffraganeis Sedibus: dioecesi Bangnokhuekensi, ante hoc tempus vicariatu apostolico Rajaburiensi, cuius titulus cathedralis ecclesiae erit Nativitas Beatae Mariae Virginis; dioecesi Chantaburiensi, iam vicariatu apostolico, cuius titulus cathedralis ecclesiae erit Conceptio Immaculata Beatae Mariae Virginis; dioecesi Chiengmaiensi, antea praefectura apostolica, cuius cathedrale templum sacrum erit sacratissimo Cordi Iesu. Altera provincia ecclesiastica Tharensis et Nongsengensis cognominabitur, eademque coalescet his Sedibus cathedralibus: ipsa metropolitana Ecclesia Tharensi et Nongsengensi, quae fuit antehac vicariatus apostolicus, cuiusque cathedrale templum Sancto MichaŽli Archangelo dicabitur; item suffraganeis dioecesibus: Ubonensi, adhuc vicariatu apostolico, cuius templum cathedrale sacrum erit Conceptioni Immaculatae Beatae Mariae Virginis; Nakornrajasimensi, hactenus vicariatu apostolico, cuius templum erit Apparitioni Beatae Mariae Virginis Lapurdensis consecratum; Udonthanensi, usque modo praefectura apostolica, cuius cathedrale templum sacrabitur Beatae Mariae Virgini a Perpetuo Auxilio. Quibus omnibus Ecclesiis ita censuimus esse providendum ut: in provincia ecclesiastica Bangkokensi, venerabilis Frater Iosephus Khiamsum Nittayo, hucusque Vicarius Apostolicus Bangkokensis, ab Ecclesia titulo Obbensi ad metropolitanam Sedem Bangkokensem transferretur; venerabilis Frater Petrus Carretto, hactenus Vicarius Apostolicus Rajaburiensis, ab Ecclesia titulo Zenobiensi ad cathedralem Sedem Bangnokhuekensem transferretur; venerabilis Frater Franciscus Xaverius Sanguon Souvannasri, hucusque Vicarius Apostolicus Chantaburiensis, ab Ecclesia titulo Oenoandensi ad cathedralem Sedem Chantaburiensem transferretur; venerabilis Frater Lucianus Lacoste, Episcopus Talianus atque Administrator Apostolicus praefecturae Chiengmaiensis, Administrator Apostolicus dioecesis Chiengmaiensis crearetur; in provincia vero ecclesiastica Tharensi et N ongsengensi, venerabilis Frater MichaŽl Kien Samophithak, hactenus Vicarius Apostolicus Tharensis et Nongsengensis ab Ecclesia titulo Octabensi ad Sedem cathedralem metropolitanam Tharensem et Nongsengensem transferretur; venerabilis Frater Claudius Bayet, hactenus Vicarius Apostolicus Ubonensis, ab Ecclesia titulo Cidyessensi ad Sedem cathedralem Ubonensem transferretur; venerabilis Frater Alanus van Gaver, adhuc Vicarius Apostolicus Nakornrajasimensis, ab Ecclesia titulo Caprensi ad Sedem cathedralem Kakornrjasimensem; venerabilis Frater Clarentius Iacobus Duhart, Sodalis Congregationis Sanctissimi Redemptoris, et hactenus Praefectus Apostolicus Udonthanensis, ipsius huius Sedis cathedralis Episcopus fieret. Censemus praeterea ut hae omnes Ecclesiae, quas recensuimus, pergant obnoxiae esse Sacrae Congregationi Christianae Fidei Propagandae, ut hactenus. Quod autem ad regimen, administrationem, Canonicorum collegium, hisque similia pertinet, norma e atque praescripta Iuris Canonici adamussim serventur. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae, eius cura qui ad praesens unicuique Sedium praeest, in cleri populique notitiam perferantur; a venerabili vero Fratre Angelo Pedroni, quem memoravimus, ad exitum perducantur; qui sane poterit, si visum fuerit, et alium delegare, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutum virum. Re vero acta, documenta exarentur, sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN 
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 554-556

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 

top