Peramplum territorium praefecturae apostolicae Sancti Ludovici Senegalensis
cum oporteret aptius disponere, simul videlicet ut cum civilium regionum
divisione magis congrueret, simul ut catholicis eiusdem loci rebus efficaciore
ratione consuli posset, opportunum visum est Nobis quandam ex eadem praefectura
separare partem eaque novam dioecesim constituere. Hoc enim ut fieret sive
Delegatio Apostolica in Africa Occidentali omnesque quorum negotium interesset
optaverunt, sive Sacra Fidei Propagandae Congregatio proposuit. Summa propterea
qua in universam Ecclesiam pollemus potestate, a praefectura apostolica Sancti
Ludovici Senegalensis territorium distrahimus Reipublicae vulgo Mauritania
nuncupatae eoque novam dioecesim condimus, Nouakchottensem appellandam,
quae metropolitanae Sedi Dakarensi suffraganea erit Sacraeque Congregationis de
Propaganda Fide iurisdictioni perget esse obnoxia. Sedem suam Episcopus in urbe
vulgo Nouakchott cognomi nata ponet, magisterii vero sui cathedram in sacro
templo Deo dicato in honorem Sancti Ioseph, quod eadem in urbe exstat. Curet
praeterea sacrorum Antistes ut quoadusque Canonicorum collegium condi non
possit, Consultores dioecesanos ipsorum loco deligat, quorum consilio et ope si
oporteat iuvetur. Quod praeterea dioecesis regimen spectat, rerum
administrationem, vicarii capitularis sede vacante electionem et alia huiusmodi,
Codicis Iuris Canonici praescripta diligenter serventur. Ut haec omnia quae
praescripsimus ad effectum adducantur studeat Apostolicus in Africa Occidentali
Delegatus, vel ab eo legatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate
constitutus. Qui vero negotium perfecerit, congrua documenta exarabit ad
Sacramque Congregationem de Propaganda Fide mittet, de more signata sigilloque
impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Decembris, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost. Decanus
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 557-558
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana