 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
AHWAZ CHALDAEORUM
(SEHNAENSIS CHALDAEORUM)*
DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS AB
ARCHIDIOECESI SEHNAENSI CHALDAEORUM, NOVA CONDITUR ARCHIDIOECESIS, QUAE VULGATO
NOMINE «AHWAZ CHALDAEORUM» COGNOMINABITUR.
Ex quo tempore divinae voluntatis fuit ut in Ecclesiae suae sanctae fastigio
collocaremur, de universo Christi grege, ad beatissimi Petri similitudinem,
curam habituri, is sane fuit semper amor noster praecipuus, in id studia Nostra
omnia contulimus, ut, videlicet, gentibus omnibus christianam fidem
profitentibus maiores usque opportunitates daremus non solum suae religionis
incorrupte servandae, sed etiam eiusdem, per occasiones, in finibus regionum
suarum augendae. Quam ob rem, cum venerabiles Fratres Episcopi e patriarchatu
Babylonensi Chaldaeorum, de salute animorum solliciti, coetu legitime atque
canonice mense novembri superiore anno Romae habito, cui quidem venerabilis
Frater Paulus II Cheikho, Babylonensis Patriarcha praefuit, censuerint bene
fieri si nova ex Ecclesiae Sehnaensi Chaldaeorum territorio Sedes conderetur
archiepiscopalis, idque ita constituerint ut eadem archidioecesis his finibus
concluderetur: ad septemtrionem, linea tricesimi tertii circuli paralleli, ut
dicunt; ad orientem, regionibus vulgari sermone Afghanistan et Pakistan
nuncupatis; ad meridiem, Sinu Persico; ad occasum, denique, locis Iraquenae
gentis, Nos omnia quae iidem venerabiles Fratres gesserint probamus et rata
habemus, modo rite acta, vitia sanantes, si qua forte irrepserint in hac rerum
mutatione, consensumque eorum supplentes qui ius aliquod hac in re se putent
habere, vel habeant. Ceterum ea omnia, quae novae Sedis constitutio poscit, ad
normam Iuris Canonici Orientalis fiant, vel ad probatas consuetudines. Haec
autem quae per has Litteras statuuntur, venerabilis Frater Salvator Asta,
Archiepiscopus titulo Aureliopolitanus in Lydia, et in Iran Apostolicus
Internuntius, exsequetur, qui onus erit documenta exarandi congrua actae rei,
eademque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali cito
mittendi; quod profecto sive per se ipse poterit facere, vel per alium, quem
voluerit, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutum.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis |
GUSTAVUS Card. TESTA
S. Congr. pro Ecclesia Orient. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 558-559
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|