Chaldaici ritus christianis fidelibus, in Turcarum regione degentibus, quo
aptius consuleretur, opportunum visum est sacris Praesulibus in synodo
congregatis, quae Romae habita est a die XXIV ad XXVII mensis novembris, anno
proxime elapso, cuique praefuit venerabilis Frater Paulus II Cheikho,
Babylonensis Chaldaeorum Patriarcha, idque statuerunt, ut sedes episcopalis
Amidensis Chaldaeorum, vulgo Diyarbekir appellata, ad archiepiscopalis gradum et
dignitatem eveheretur. Quod igitur propositum statutumque est, suprema qua
pollemus in universam Ecclesiam potestate de more probamus atque confirmamus,
sedemque episcopalem Amidensem Chaldaeorum ad gradum archiepiscopalis
attollimus iubentes ut quae his sub plumbo Litteris decreta sunt ille ad
effectum adducat qui, tempore exsecutionis, Sedis Apostolicae negotia in
Turcarum ditione procuret, vel per se vel per alium delegatum virum. Qui vero
rem perfecerit congrua documenta exarari iubeat ad Sacramque Congregationem pro
Ecclesia Orientali mitti, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Ianuarii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis |
GUSTAVUS Card. TESTA
S. Congr. pro Ecclesia Orient. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 560-561
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana