The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

EXARCHATUS APOSTOLICUS
PRO FIDELIBUS RITUS ANTIOCHENI MARONITARUM
*

IN FOEDERATIS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS CIVITATIBUS
EXARCHATUS APOSTOLICUS CONSTITUITUR
PRO FIDELIBUS RITUS ANTIOCHENI MARONITARUM. 

 

Cum supremi universae Ecclesiae rectoris Nobis sint impositae partes, huiusmodi procurationi tuendae omni diligentia studemus summaque nitimur ope, ea in primis proposita et consilia exsequentes, quae ad maiorem christiani populi utilitatem conducant. Quoniamque fideles ritus Antiocheni Maronitarum frequentes iam in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus exstant iisque propius assistere oportet, visum est Nobis maxima cum utilitate posse iisdem provideri, apostolico ibidem exarchatu constituto. De sententia ideo venerabilis Fratris Nostri S. R. E. Cardinalis, qui est a publicis Ecclesiae negotiis, deque suprema potestate Nostra novum exarchatum apostolicum in ea Ditione condimus, fidelibus scilicet iuvandis ritus Antiocheni Maronitarum, qui metropolitanae Sedi Detroitensi suffraganei instar erit, cuiusque sedes in urbe vulgo Detroit ponetur, templum autem exarchale sacra aedes habebitur Deo dicata in honorem Sancti Maronis, eadem in urbe exstans.

Exarchales praeterea Consultores deligantur, qui sacro Praesuli sive consilio sive auxilio assint. Exarchalis mensa, quae dicitur, efficietur pecunia sponte a fidelibus oblata, paroeciarum tributis, redditibus denique bonorum ad eundem exarchatum pertinentium. Ad seminarium quod attinet, illud magis magisque foveatur ac provehatur, quod conditum nuper est, maius videlicet. Extremum, sive conditi exarchatus sive eius sacri Praesulis iura a Litteris Apostolicis desumantur, quae a verbis incipiunt «Cleri sanctitati» ac de ritibus orientalibus deque personis agunt, a canone scilicet 366 ad 387 usque; hoc tamen cauto, quod potestas iurisdictionis Exarchi in fideles Maronitas exercenda erit non exclusive sed cumulate cum potestate Ordinariorum locorum, qui tamen secundaria ratione suo iure utantur. Ubi autem locorum curia seu paroecia pro fidelibus Maronitis desit, Latini ritus curio illorum curam gerat, donec curio proprii ipsorum ritus aut sacerdos pro ipsis designetur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

    Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GUSTAVUS Card. TESTA
S. Congr. pro Ecclesia Orient. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 8, pp. 529-530

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top