The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

EXARCHATUS APOSTOLICUS
PRO FIDELIBUS RITUS BYZANTINI MELKITARUM
*

IN FOEDERATIS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS CIVITATIBUS
EXARCHATUS APOSTOLICUS CONSTITUITUR
PRO FIDELIBUS BYZANTINI MELKITARUM RITUS.

 

Byzantini Melkitarum ritus christianis fidelibus, qui in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus degunt, cum optaremus apte pro munere Nostro apostolico prospicere, opportunum Nobis visum est cumque eorumdem fidelium bono maximopere coniunctum, apostolicum exarchatum in nobilissima illa Ditione condere. De sententia ideo venerabilis Fratris Nostri Hamleti Ioannis S. R. E. Cardinalis Cicognani, a publicis Ecclesiae negotiis, deque suprema potestate Nostra in Foederatis Americae Septemtrionalis Civitatibus exarchatum apostolicum constituimus, fidelibus iuvandis ritus byzantini Melkitarum, metropolitanae Sedi Bostoniensi instar suffraganei, cuius sedes in urbe Bostonia poni debet, exarchalis vero magisterii cathedra in sacra aede, cui per vulgus appellatio «Annuntiation Rectory», donec scilicet aliter consulatur. Exarchales praeterea Consultores deligantur, qui sacro Praesuli sive consilio sive auxilio assint. Mensa exarchalis, quae dicitur, efficietur pecunia sponte a fidelibus oblata, statutis tributis paroeciarum, redditibus denique bonorum ad eundem exarchatum pertinentium. Ad pueros adulescentesque quod attinet, Dei instinctu ad sacerdotium vocatos, ad Seminarium mittantur pro fidelibus ritus byzantini Melkitarum, loco vulgo «Metuen» nuncupato, quod quidem summopere ita foveatur ac provehatur, ut quam aptissime instituantur qui sacerdotum munere sint olim functuri. Extremum, sive conditi exarchatus sive eius sacri Praesulis iura a Litteris Apostolicis desumantur, quae a verbis incipiunt «Cleri sanctitati» ac de ritibus orientalibus deque personis agunt, a canone scilicet 366 ad 387 usque; hoc tamen cauto, quod potestas iurisdictionis Exarchi in fideles byzantini Melkitarum ritus non exclusive exercenda erit, sed cumulate cum potestate Ordinariorum locorum, qui, secundaria ratione suo iure utantur. Ubi autem locorum curia seu paroecia pro fidelibus byzantini Melkitarum ritus desit, latini ritus curio illorum curam gerat, donec curio proprii ipsorum ritus aut sacerdos pro ipsis designetur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

      Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GUSTAVUS Card. TESTA  
S. Congr. pro Ecclesia Orient. Pro-Praefectus 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Ioannes Calleri, Proton. Apost.  
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 563-564

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top