The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE FAIRBANKS - JUNELLENSIS (ANCORAGIENSIS)*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS EX ECCLESIIS CATHEDRALIBUS DE FAIRBANKS ET JUNELLENSI, NOVA ECCLESIA CONDITUR
METROPOLITANA «ANCORAGIENSIS» NOMINE.
NOVA PRAETEREA CONSTITUITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA
 EODEM NOMINE ANCORAGIENSI.

 

Quam verae sanctorum Prophetarum voces, qui adorandi Spiritus Sancti instinctu providerunt fore ut post longissima saecula sancta Dei religio ab omnibus gentibus et populis susciperetur (cf. Ps. 18, 15; 85, 9); cuius religionis ad Christi verba, Apostoli testes fuerunt incorrupti non solum in Iudaea et Samaria, sed etiam usque ad ultimum terrae (cf. Act., 1, 8). Quod profecto tum fidei nostrae progressus per omnem terrarum orbem comprobat, tum etiam status et habitus rerum religiosarum Alaskanae regionis confirmat. In qua sane, cum res christiana prospere cessisset, cumque maiora praeviderentur incrementa futura, petiit venerabilis Frater Aegidius Vagnozzi, Archiepiscopus titulo Myrensis et in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis Apostolicus Delegatus, ut nonnullis terris e dioecesibus De Fairbanks et Junellensi detractis, nova ibidem Ecclesia conderetur. Hoc autem consilium Nos probantes, auditis nempe locorum Praesulibus Ordinariis atque venerabilibus Fratribus S. R. E. Cardinalibus qui rebus Consistorialibus praesunt sententiam rogatis, haec decernimus. Ab iis, quas diximus, dioecesibus partem territorii seiungimus, quae iuxta civilem rei publicae dispositionem Tertiam Divisionem Iudicialem constituit, quamque vulgo Third Judicial Division cognominant. Quo territorio novam archidioecesim condimus ab urbe Ancorage, ut dicunt, Ancoragiensem appellandam, quae quidem urbs adhuc in finibus dioecesis Junellensis erat. Huius porro archidioecesis confinia erunt: ad orientem, linea quae initium sumens a sinu vulgo Gulf of Alaska in Oceano Pacifico, inter promunturia vulgari sermone Poi, Riou et Point Manby dicta, et ad septemtrionem vertens, arcum meridianum 141 longitudinis Occidentalis a Greenwich et limitem territorii Status Alaska et Dicionis Canadensis adamussim sequitur; eadem linea deinde ad occasum arcuatim vertens et summos montes in regione vulgo Alaska Range attingens, promunturium vulgo Nevenham assequitur et ad Oceanum Pacificum denuo pervenit. Insuper ad novam Ancoragiensem archidioecesim pertinebit tota paeninsula, quae dicitur Alaska Paeninsula, una cum insulis quas dicunt suo ipsorum sermone Aleutian Islands, Probil of Islands, et Kodiac Island. Novae Ecclesiae sedes episcopalis in urbe Ancorage erit; cathedram vero sui magisterii Archiepiscopus in templo sanctae Familiae Iesu, Mariae, Ioseph figet, quod congruis iuribus atque dignitate augebitur. Mensam episcopalem efficient: Curiae emolumenta, fidelium collationes, debita bonorum pars, si sint, ad canonis 1500 Codicis Iuris Canonici normam. Item, Canonicorum collegium constituatur; quod si fieri nequeat statim, Consultores dioecesanos eligi curet Antistes, secundum iuris praescripta. Ceterum archidioecesi Ancoragiensi constituta, Sacerdotes ei Sedi assignentur, in qua beneficium vel officium habeant; ceteri vero Sacerdotes, clerici, Seminarii tirones, ei in qua legitime degant. Curet praeterea sacer Praesul cui nova Ecclesia committetur, ut documenta et acta ad res seu personas archidioecesis Ancoragiensis respicientia, ad eius Curiam cito mittantur, inque eius archivo serventur. Monemus etiam Nostrae voluntatis esse ut dioecesis De Fairbanks Sacrae Congregationi de Propaganda Fide obnoxia maneat. Statuimus insuper ut nova archidioecesis Ancoragiensis in ordinem Ecclesiarum metropolitanarum redigatur, novaque provincia ecclesiastica in Alaska constituatur, cuius eadem Sedes metropolitana sit caput, cum debitis iuribus atque oneribus; dioeceses vero De Fairbanks, hactenus huic Apostolicae Sedi directo subiecta, et Junellensis, adhuc metropolitanae Ecclesiae Seattlensi obnoxia, sint suffraganeae. Ceterum haec omnia quae iussimus venerabilis Frater Aegidius Vagnozzi ad exitum deducet, vel quem ille delegaverit; re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suum obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERIS
S. Congr. Consistorialis a Secretis  

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Ioannes Calleri, Proton. Apost.  
Sylvius Romani, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 615-617

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top