 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KABALENAE*
NOVA DIOECESIS IN
UGANDENSI TERRITORIO CONDITUR,
NOMINE «KABALENA».
Quod Sacrum Consilium Christiano Nomini Propagando, gravissimo
Domini mandato (Mc. 16, 15) obsecutum, faciendum censuit, de sententia
venerabilis Fratris Ioannis Mariae Ogez, Episcopi Mbararaënsis postque auditum
venerabilem Fratrem Vidonem Del Mestri, Archiepiscopum titulo Tuscamiensem
atque Apostolicum in Africa Orientali Delegatum, ut scilicet, diviso territorio
dioecesis Mbararaënsis, nova conderetur Ecclesia, laeto animo adprobamus,
atque summa Nostra auctoritate fieri iubemus; spes enim est ut animorum bono hoc
feliciter cedat. Apostolica igitur
Nostra potestate decernimus ut territorium
civilis districtus Kigezi cognominati a dioecesi Mbararaënsi seiungatur atque in
dioecesis formam redigatur, Kabalenae, ab urbe principe, appellandae. Sedem
suam Episcopus figet in urbe Kabale appellata, cathedram autem pastoralis
magisterii in templo Dominae Nostrae a Rushoroga vocatae dicato, ibi exstante.
Decernimus insuper ut nova dioecesis metropolitanae Sedi Rubagaënsi sit obnoxia
atque sacerdotibus cleri dioecesani concredatur, qui nulli labori parcent, spes
est, ut christianae fidei flammam in suis concivibus magis in dies alant. Sedi
etiam eiusque Praesulibus omnia iura facimus, onera et obligationes imponimus
quae catholici orbis dioecesium earumque Pastorum sunt propria. Ob locorum
autem huiusque temporis adiuncta concedimus ut Canonicorum loco Consultores
dioecesani ad iuris normam deligantur, qui Episcopo consilio assint. Curet
etiam Episcopus ut, quantum fieri poterit, Seminarium condatur pueris
excipiendis qui sacerdotio initientur. Ceterum haec Nostrae voluntatis documenta
exsequenda curabit venerabilis Frater Vido Del Mestri, quem memoravimus, vel
ille qui eo tempore quo ad effectum operis veniendum sit Apostolicae Delegationi
in Africa Orientali praeerit, facta potestate et alium virum ad hoc delegandi,
si opus sit, dummodo ecclesiastica dignitate praeditum. Qui vero rem perfecerit
onus habebit factae territorii divisionis novaeque dioecesis constitutionis
documenta exarandi, eorumque fide digna exemplaria ad Sacram Congregationem
Fidei Propagandae cito mittendi.
Hanc vero Constitutionem
nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam
decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam
obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis,
contraria praescripta officere poterunt, cum per eamiisdem derogemus omnibus.
Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere
liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis
sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate
constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino
habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Februarii, in festo S. Ignatii
Antiocheni Episcopi et Martyris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo
sexto, Pontificatus Nostri tertio.
Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 565-566
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|