Siquidem catholicae in Coreana regione res atque negotia maiora
in dies, Deo iuvante, incrementa iamdiu capiunt, opportunum visum est Sacrae
Congregationi Christianae Fidei Propagandae nimis dioecesis Pusanensis patentia
territoria separare ex separatisque novam constituere ecclesiasticam
circumscriptionem. Quod cum ut fieret, post scilicet auditum venerabilem Fratrem
Antonium Del Giudice, Archiepiscopum titulo Hierapolitanum in Syria et
Apostolicum in Corea Internuntium, a Nobis petierit dilectus Filius Noster S. R.
E. Cardinalis eiusdem Sacrae Congregationis Praefectus, precibus Nos accedendum
esse putavimus, sequentia decernentes atque iubentes. A dioecesi Pusanensi
integrum territorium distrahimus, quod complectitur civitates vulgo Masan,
Jinju, Samcheonpho, Jinhae et Choong-mu atque civiles circumscriptiones,
quas appellant Jinyang, Euryeong, Changweon, Haman, Hapcheon, Keuchang, Hamyang,
Sancheong, Hadong, Sacheon, Koseong, Thongyeong et Namhae, eoque novam dioecesim
condimus, Masanensem cognominandam. Novae dioecesis sedes Episcopique
domicilium in urbe Masan erit, episcopalis vero magisterii cathedra in sacra
aede Deo dicata in honorem Sancti Pauli, ibidem exstante, quam ad dignitatem
templi cathedralis attollimus, cum iuribus debitis. Studeat Episcopus ut,
quandiu Canonicorum collegium condi non possit, Consultores dioecesanos ad
normam iuris canonici condat, qui sibi consilio et ope assint. Decernimus
praeterea ut Masanensis cathedralis Sedes suffraganea sit metropolitanae
Taeguensi atque sacerdotibus e clero saeculari, ut dicitur, regenda concredatur.
Haec quae praescripsimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater
Antonius Del Giudice, quem diximus, vel quem ille legitime delegaverit. Qui vero
negotium perfecerit congrua documenta exarari iubeat ad Sacramque Congregationem
de Propaganda Fide mitti, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quintodecimo mensis Februarii, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost. Decanus
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 617-618
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana