![]() |
![]() |
|
|
ACTA PAULI PP. VI CONSTITUTIO APOSTOLICA* PAENITEMINI
PAULUS EPISCOPUS
«Paenitemini et credite Evangelio» (1): haec Domini verba nunc iteranda Nobis esse videretur, cum, Oecumenica Synodo Vaticana Secunda ad exitum feliciter perducta, citatiore veluti gradu Ecclesia suum pergit iter. Inter graves enim et instantes quaestiones, in quibus pastoralis sollicitudo vertitur Nostra, non postremum locum obtinere arbitramur officium universos filios Nostros, atque etiam omnes huius aetatis homines, religioso praeditos sensu, edocendi quid paenitentiae divina praeceptio serum ferat et quod eius sit momentum. Quod officium ut re vera exsequamur, Nos movet plenior, quam Concilium attulit, cognitio naturae Ecclesiae et huius cum mundo intercedentis necessitudinis. Nam inter Concilium, Ecclesia mysterium sui proprium altius meditari volens, suam ipsius naturam plane expendit. Cuius naturae elementa, humana et divina, visibilia et invisibilia, caduca et numquam interitura, penitus introspexit. Vincula imprimis perpendens, quibus cum Christo eiusque salvifico opere coniungeretur, clariore in luce collocavit officium, ad quod implendum omnia membra divinitus vocantur, participandi munus ipsius Christi, etiam ad expiationem quod attinet (2). Praeterea Ecclesia magis magisque conscia facta est, quamvis ex Dei consilio sancta et irreprehensibilis sit (3), e membris tamen se constare, quae maculis affici possint atque adeo continenter conversione ad Deum et sui renovatione indigeant (4), non tantum interiore et sui ipsorum, sed etiam exteriore et sociali (5). Denique Ecclesia munus suum attentius consideravit, ad civitatem terrestrem quod spectat (6): dum scilicet homines docet, qua ratione mundo uti et operam eius consecrationi debeant tribuere, simul eos ad salutarem hortatur abstinentiam, qua communiantur, ne, ad caelestem patriam peregrinantes, se rerum terrenarum usu praepediri patiantur (7). Quibus rationibus adducti, verba, quae Petrus primum post Pentecosten populum alloquens protulit, filiis Nostris hodie iteramus: «Paenitentiam agite ... in remissionem peccatorum vestro rum...» (8); atque ea, quae Paulus olim ethnicis Lystrenis nuntiavit, Nos etiam omnibus gentibus hodie significare volumus: «Convertimini ad Deum vivum» (9). I Ecclesia, cum, in Concilio congregata, attentius perpendit quae esset necessitudo, qua ipsa non solum fratres a sua communione seiunctos, sed etiam religiones non christianas attingeret, libenter animadvertit paenitentiam fere ubique terrarum magni aestimari, quippe quae arte conectatur sive cum sensu illo religioso, quo antiquarum gentium vita imbuitur, sive cum subtilioribus notionibus, quae in religionibus ad altiorem gradum provectis et cum progrediente ingeniorum cultu coniunctis, inveniuntur (10). In Vetere Testamento religiosa paenitentiae ratio clarius usque manifestatur. Quamquam enim homines eam agunt, vel Dei indignationem post peccatum placare cupientes (11), vel rebus adversis vexati (12), vel peculiaribus ingruentibus malis permoti (13), vel divina beneficia impetrare studentes (14), tamen ii externum paenitentiae opus cum interiore ad Deum conversionis habitu solent coniungere, quo fit, ut animum, a peccato retractum ad Deum novo nisu convertant (15). Quin etiam a cibis abstinent suaque derelinquunt bona - ieiuniis enim, praeter Dei precationes et laudes, caritatis opera addi solent (16) - etiam post peccatorum remissionem, quamquam nullum a Deo impetrandum est munus; ieiuniis enim et ciliciis utuntur, ut «anemas suas» affctent (17), ut se coram Domino prosternant (18), ut faciem suam ad Deum vertant (19), ut ad supplicationes facilius se comportant (20), ut melius divina intellegant, ut parati sint Deo obviam fieri (21). Est igitur paenitentia, iam in Vetere Testamento, pia et sui cuiusque propria actio, quae eo ad postremum spectat, ut Deum adamemus eique nosmet ipsos prorsus concredamus. Non nobis, sed Deo est ieiunandum (22)). Huiusmodi sane indolem omnis paenitentia praeferat oportet, etiam in ritibus lege praescriptis et ordinatis. Quotiescumque id ad usum non deducitur, ita conqueritur Dominus: «Nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester» (23). «Scindite corda vestra et non vestimenta vestra...» (24). Neque in Vetere Testamento desideratur socialis, quam dicunt, paenitentiae indoles. Nam ex paenitentialibus Veteris Testamenti ritibus, non solum communis cogitur peccatorum conscientia, sed etiam condicio enuntiatur, qua ad Popolum Dei quis pertineat (25). Item satis est animadvertere paenitentiam, etiam ante Christum natum, perfectionis et sanctitatis instrumentum et signum existimatam esse, ut Iudith (26), Daniel (27), Anna prophetissa multique praestantes viri ac mulieres comprobant, «ieiuniis et obsecrationibus (Deo) servientes nocte ac die» (28), cum gaudio et laetitia (29). E Vetere Testamento demum patet homines iustos sua paenitentia pro totius hominum communitatis peccatis satis fecesse, ex quibus mentione dignus est Moyses, qui quadraginta dies ieiunavit, ut Deum ob infidelis populi culpas placaret (30). Ita maxime nobis exhibetur «Dei Servus», qui «languores nostros... tulit», et in quo «posuit Dominus ... iniquitatem omnium nostrum» (31). Haec tamen contingebant ut sacramentum futuri (32). Etenim paenitentia, quae interioris vitae necessitas est, universi generis humani experientia religiosa comprobata, et peculiari divinae revelationis praecepto iniungitur, in Christo et in Ecclesia novas prorsus significationes easque altissimas accipit. Christus, qui semper in vita sua coepit ipse facere et docere, antequam munus suum susciperet, quadraginta dies et quadraginta noctes in oratione et ieiunio duxit, atque apostolici operis sui publice initium fecit laeto quidem nuntio «Appropinquavit Regnum Dei», sed statim addidit mandatum: «paenitemini et credite Evangelio» (33). Quae verba totius vitae christianae quasi summa sunt et complexio. Ad Christi Regnum nobis fas est accedere tantum «metánoia», id est intima totius hominis mutatione, qua ipse cogitare, iudicare vitamque suant componere incipit ea sanctitate et caritate Dei per culsus, quae in Filio novissime manifestatae sunt et please nobis impertitae (34). Invitatio Filii Dei ad «metánoiam» peragendam, instantius urget, propterea quod non solum ad eam ipse hortatur, sed etiam exemplum paenitentiae praebet. Nam Christus maximum exemplum paenitentibus dedit, eo quod non pro peccato suo, sed pro peccatis aliorum voluit poenas subire (35). In Christi conspectu homo positus, nova luce collustratur, atque adeo cum Dei sanctitatem tum peccati malitiam agnoscit (36); per Christi verbum ei nuntium traditur, quo et ad conversionem ad Deum fit Invitatio et peccatorum venia conceditur, quae dona ipse per Baptismum plene consequitur, qui hominem configurans ad similitudinem Domini Passionis, Mortis et Resurrectionis (37), exinde totam eiusdem vitam huius mysterii veluti sigillo reddit insignem. Divini Magistri vestigiis insistens, quisquis christiano nomine censetur, seipsum debet abnegare, suam crucem tollere, eius dolores participare; et ita in eius mortis imaginem transfiguratus, resurrectionis gloriam potest mereri (38). Praeterea non sibi post haec vivere debet (39), sed Deo, qui eum dilexit et tradidit semet ipsum pro eo (40); vivere debet etiam fratribus, ut «adimpleat ea quae desunt passionum Christi in carne sua... pro corpore eius, quod est Ecclesia» (41). Accedit etiam quod, cum Ecclesia artissimo vinculo cum Christo coniungatur, cuiuslibet fidelis paenitentia ad universam hominum communitatem intima quadam necessitudine pertinet; non solum enim per Baptismum ipse in Ecclesia primarium domum «metànoiae» accipit, sed in Ecclesia etiam idem donum in membris peccantibus restauratur et roboratur per Paenitentiae Sacramentum. «Qui vero ad Sacramentum Paenitentiae accedunt, veniam offensionis Deo illatae ab eius misericordia obtinent, et simul reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt et quae eorum conversioni caritate, exemplo, precibus allaborat» (42). In Ecclesia denique peculiari ratione supernae Christi satisfactionis particeps redditur parvum satisfactionis opus, singulis paenitentibus in Sacramento impositum, cui, ex generali Ecclesiae praescripto, penitius iunguntur cetera quoque opera, quae fidelis facit, patitur, sustinet (43). Ita fit, ut munus «mortificationem» Domini semper in corpore et in animo circumferendi (44) in totam hominis baptizati vitam quovis tempore et quavis ratione penetret. II Interior tamen et religiosa paenitentiae indoles, quamvis praestantior sit novasque formas in Ecclesia excitet, tamen exteriorem eiusdem virtutis usum non solum nullo modo submovet vel extenuat, sed etiam eios necessitatem in nostrae aetatis humana consortione singulari cum vehementia urget (45); quam ob rem Ecclesia, praeter ieiunium et abstinentiam, temporum signa perspiciens, eas semper novas formas paenitentiae quaerit, quae eiusdem fini, pro singulis aetatibus, magis aptae sint et accommodatae. In germana autem paenitentiae virtute disciplina «asceseos», quae corporis etiam castigationem complectitur, nequit praetermitti, cum totus homo, anima scilicet et corpus - quin immo natura quoque rationis expers, ut saepe Sacra Scriptura memorat -(46) huic sacrae exercitationi se dedat oporteat, qua omnes creatae res sanctitatem Dei et maiestatem affirment. Praeterea corporis castigations necessites clarius patet, si humanae naturae fragilitas perpenditur, cum post Adae peccatum caro pugnet adversus spiritum, spiritus autem adversus carpem (47). Longe tamen abest, ut haec exercitatio Stoicorum placita sapiat: minime enim damnanda et reicienda dicitur caro, cum eam Dei Filius assumpserit (48). Quin etiam corporis maceratio eo spectat, ut liberetur homo (49), qui sensibus ob inordinatam concupiscentiam tamquam catena saepe devincitur (50), ut «corporali ieiunio» robur acquirat (51), ut denique «dignitas condicionis humanae per immoderantiam sauciata, medicinalis parsimoniae studio reformetur» (52). In Novo Testamento et in Ecclesiae historia, licet paenitentiae officium ea ratione declaretur, qua quis Christo patienti assimulatur, tamen necessitas «asceseos», qua corpus castigatur et in servitutem redigitur, imprimis Christi exemplo instanter urgetur (53). Contra nimis exteriorem observantiam, pharisaeorum modum se gerendi redolentem, in Novo Testamento, divino praeeunte Magistro, Apostoli, Patres et Summi Pontifices quamlibet paenitentiae formam, quae tantum externa esset, apertis verbis damnaverunt: liturgici textus et omnium aetatum scriptores intimam necessitudinem inter exteriorem paenitentiae actum et animi ad Deum conversionem, precationem et caritatis opera intercedentem luculenter patefaciunt (54). III
Quare Ecclesia, dum confirmat, in paenitentiae virtute exercenda, maximi
aestimandam esse eius indolem religiosam et supernam, qua etiam nostrae aetatis
homines potissimum iuvantur, ut percipiant quid sit Deus, quae sint eius iura in
hominem, quae salus a Christo allata (55), omnes christifideles vehementer
hortatur, ut interiorem animi ad Denm conversionem cum exterioribus corporis
castigationis actibus coniungant. Ad unum lumen omnes fideles cohortatur Ecclesia, ut, praeter incommoda et iacturas, quae cotidianae vitae rationi comitantur, divino paenitentiae praecepto corpus quoque nonnullis castigationis actibus affligendi obtemperent (59). Ut igitur paenitentiae praeceptum in filiorum suorum memoriam revocet eiusque observantiam urgeat, Apostolica Sedes paenitentialem disciplinam componere sibi proponit, temporum necessitatibus accommodatam. Pertinet autem ad sollicitudinem et prudentiam Episcoporum, in Coetibus seu «Conferentiis» congregatorum, pro sua locorum et hominum cognitione, normas edere, quae efficacius ad finem assequendum conducant, firmis tamen his quae sequuntur. Imprimis id Ecclesia cupit significare tres esse modos praecipuos, antiquitus traditos, quibus divino paenitentiae praecepto satisfieri possit: scilicet precationem, ieiunium, opera caritatis, quamvis praesertim abstinentiam a carne et ieiunium tuita sit. Hae paenitentiae agendae rationes omnibus aetatibus fuerunt communes; nostris tamen temporibus peculiares afferuntur causae ob quas, pro variis locorum adiunctis, certus quidam paenitentiae modus prae ceteris urgeatur (60). Itaque apud gentes, quae maiore oeconomicorum bonorum copia fruuntur, urgeatur testimonium abnegationis, ne christifideles ad hoc saeculum conformentur (61), simulque urgeatur testimonium caritatis erga fratres, etiam dissitas regiones inhabitantes, qui paupertate et fame vexentur (62). Apud gentes vero, quae in tenuioribus vitae condicionibus versentur, Deo gratius acceptiusque erit atque membris corporis Christi utilius, si homines, non praetermissis opportunitatibus condicionem socialem reddendi aequiorem, aerumnas suas in precatione Deo Patri offerant, cum Christi doloribus pie arteque coniuncti. Quapropter usum exteriorem paenitentiae, per plura saecula canonice servatum, etiam quoad abstinentiam a carnibus et ieiunium, Ecclesia, ubi id opportunius servari possit, retinens, ceteros quoque paenitentiae modos auctoritate suarum praescriptionum muniendos esse censet, sicubi Coetibus seu «Conferentiis» Episcoporum oportunum visum fuerit, pro abstinentiae et ieiunii observantia, precandi exercitium et caritatis opera substituere.
Ut autem cuncti christifideles communi quadam paenitentiae celebratione inter se
coniungantur, Sedes Apostolica quosdam dies et quaedam tempora statuere decernit
(63), quae, inter annum liturgicum, Paschale Christi Mysterium satius exprimant
(64) aut peculiaribus Ecclesiae necessitatibus postulentur (65). Quam ob rem ea
quae sequuntur declarantur atque statuuntur:
IV. Lege abstinentiae ii tenentur, qui decimum quartum aetatis annum
expleverint, lege vero ieiunii astringuntur omnes ab expleto vicesimo primo
aetatis anno ad inceptum sexagesimum. Quod ad eos autem spectat qui minoris sunt
aetatis, singulari studio curent animorum pastores atque parentes, ut ii ad
genuinum paenitentiae sensum informentur.
VII. Firma facultate, quae singulis Episcopis competit, dispensandi ad normam
eiusdem Decreti Christus Dominus, n. 8, b, etiam parochus, iusta de causa
et servatis Ordinariorum praescriptionibus, potest concedere sive singulis
fidelibus, sive singulis familiis, dispensationem aut commutationem abstinentiae
et ieiunii in alia pia opera; idque potest etiam Superior Religionis aut
Instituti clericalis, quoad proprios subditos. Nostra haec statuta et praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumis, non obstantibus, quatenus opus sit, Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis a Nostris Decessoribus editis, ceterisque praescriptionibus etiam peculiari mentione et derogatione dignis. Datum Romae, apud S. Petrum, die XVII mensis Februarii, anno MDCCCCLXVI, Pontificatus Nostri tertio. PAULUS PP. VI * AAS 58 (1966), pp. 177-198 Cf Const dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, n. 5; ib., n. 8; cf Decret. concil. Apostolicam Actuositatem, de apostolatu laicorum, n. 1 Cf Const. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, n. 8; cf Decret. concil. Unitatis Redintegratio, de oecumenismo, n. 4; ib., n. 7; ib., n. 8 Cf Const. Sacrosanctum Concilium, de sacra liturgia, n. 110 Cf Const. past. Gaudium et Spes, de Ecclesia in mundo fmius temporis, passim et imprimis n. 40 Cf 1 Cor 7,31; Rom 12,2; cf Decret. concil. Unitatis redintegratio, de oecumenismo, n. 6; cf Const. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, n. 8; ib., n. 9; cf Const. past. Gaudium et Spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, n. 37, n. 39 et n. 93 Act 14,14; cf PAULI VI Allocutio ad Unitarum Nationum Coetum, habita die 4 mensis Octobris anno 1965, AAS, LVII, 1965, p. 885 Cf Declaratio Nostra Aetate, de Ecclesiae habitudine ad religiones non-christianas, n. 2; ib., n. 3 Cf 1 Reg 7,6; cf 3 Reg 21,20 et 27; cf Ier 36,9; cf Ion 3,4-5 Cf 1 Reg 31,13; cf 2 Reg 1,12; cf ib., 3,35; cf Bar 1,3-5; cf Jtd 20,26 Cf Idt 4,8 et 12; cf Est 4,15-16; cf Ps 34,13; cf 2 Par 20,3 Cf 1 Reg 14,24; cf 2 Reg 12,16; cf ib., 22; cf Es 8,21 In iisdem locis supra memoratis, indoles interior paenitentiae clare illustratur: cf 1 Reg 7,3; cf Ier 36,6-7; cf Bar 1,17-18; cf Idt 8,16-17; cf Ion 3,8; cf Zac 8,19.21 Cf Is 58,6-7; cf Tb 12,8-9 Il 2,13; cf Is 58,5-6; cf Am 5, passim; Is 1,13-20; Ier 14,12; Zc 7,4-14; Tb 12,8; Ps 50,18-19; etc. Cf Lc 2,37; Eccli 31,12, et 17-19; 37,32-34 Cf Dt 9,9 et 18; Ex 24,18 Cf Heb 1,2; Col 1,19 et passim; Eph 1,23 et passim. Cf Summa Theol. P. III, q. XV, a. 1, ad 5. Cf Rom 6,3-11; Col 2,11-15; 3,1-4 Cf Phil 3,10-11; Rom 8,17 Cf Rom 6,10; 14,8; 2 Cor 5,15; Phil 1,21 Gal 2,20; cf Const. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, n. 7 Cf Col 1,24; cf Decret. concil. Ad Gentes, de activitate missionali Ecclesiae, n. 36; cf Decret. concil Optatam Totius Ecclesiae, de istitutione sacerdotale, n. 2 Cf Const. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, n. 11; cf Decret. concil. Presbyterorum Ordinis, de presbyterorum ministereo et vita, nn. 5 et 6 Cf S. THOMAS, Quaestiones Quodlib., III, q. XIII, a. 28 Cf Decret. concil. Presbyterorum Ordinis, de presbyterorum ininisterio et vita, n. 16; cf Const. past. Gaudium et Spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, n. 49 et n. 52; cf ib., n. 52; cf PII XII, Oratio ad Patres Cardinales, Archiepiscopos, Episcopos, ceterosque locorum Ordinarios, ob sollemnem dogmaticam definitionem corporeae in caelum Assumptionis B. M. V. Romae coadunatos, habita die 2 Novembris 1950; AAS XVII, 1950, pp. 786-788; cf IUSTINUS, Dialogus cum Triphone 141, 2-3; MG 6, 797, 799; cf 2 Clementis 8,1-3; F. X. FUNK, Patres apostolici, ed. 2, Tubingae, 1961, I, 192-194
(48) Cf Martirologium Romanum, in Vigilia Nativ. D. N. 1. C.; cf 1 Tim 4,4-5; cf Phil 4,8; cf ORIGENES, Contra Celsum, 7,36; MG 11, 1472, ubi Celsus christianos exprobat quod materiam magni faciunt, et illos votat: philosòmaton ghenos.
(49) Cf Liturgia Quadragesimae, passim.
(51) Cf Missale Romanum, Praef. Quadragesimae
(52) Ib., Oratio in Feria V post dom. I Passionis
(53) Cf A) In novo Testamento: 1) verba et exemplum Christi: cf Mt 17,20;
ib., 5,29-30; ib., 11,21-24; cf ib., 3,4; 11,7-11 (a
Christo Ioannes Baptista laudatur); cf ib., 4,2; Mc 1,13; Lc
4,1-2 (fesus ipse ieiunavit); 2) testimonium et doctrina Pauli: 1 Cor 9,
24-27; Gal 5,16; 2 Cor 6,5; ib., 11,27; 3) in Ecclesia
primaeva: Act 13,3; ib., 14,22, etc.
(54) A) In N. T.: cf Mt 6,16-18; ib., 15,11; Heb 13,9; cf
Rom 14,15-23;
(55) Cf Const. past. Gaudium et Spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, n. 10 et n. 41.
(56) Const. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, n. 34; Ib., n. 36; Ib., n. 41; cf Const. past. Gaudium et Spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, n. 4
(57) Cf Const. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, n. 41
(58) Cf Decret. concil. Presbyterorum Ordinis, de presbyterorum ministerio et vita, n. 12; cf ib., n. 13; cf ib., n. 16 et 17; cf Const. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, n. 41; cf Decret. concil. Ad Gentes, de activitate missionali Ecclesiae, n. 24; cf Const. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, n. 42; cf Decret. Concil. Perfectae Caritatis, de accommodata renovatione vitae religiosae, n. 7; ib., n. 12, 13, 14, 25; cf Decret. concil. Optatam totius Ecclesiae, de institutione sacerdotale, n. 2; ib., n. 8, 9
(59) Cf Const. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, n. 42; cf Const. Sacrosanctum Concilium, de sacra liturgia, n. 9; Ib., n. 12; Ib., n. 104
(61) Cf Rom 12,2; cf Mc 2,19; Mt 9,15; cf Const. past. Gaudium et Spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, n. 37
(62) Cf Rom 15,26-27; Gal 2,10; 2 Cor 8,9; Act 24,17; cf Const. past. Gaudium et Spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, n. 88
(63) Cf Const. Sacrosanctum Concilium, de sacra liturgia, n. 105
(64) Cf ib., n. 107; De tempore quadragesimali tamquam praeparatione ad mysterium paschale celebrandum, cf ib., n 109; De mysterio paschali singulis hebdomadis celebrando, cf ib., n. 102; cf etiam ib., n. 106; cf EUSEBIUS, De sollemnitate paschali, 12; MG 24, 75; ID., ib. 7; MG, 1.c. 701; cf IOANNES CHRISOSTOMUS, In ep. I ad Tim 5,3; MG 62, 529-530
|
|