The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

   CHIHUAHUENSIS ET ALIARUM
(MATERIENSIS)
*

QUIBUSDAM TERRITORIIS SEPARATIS EX ECCLESIIS CHIHUAHUENSI, CIVITATIS JUAREZENSIS ET CIVITATIS OBREGONENSIS, NOVA PRELATURA CONSTITUITUR, «MATERIENSIS» APPELLANDA.

 

In Christi similitudinem, qui summa erga homines caritate nihil omisit sollicitudinis ut, vel patratis miraculis, et turbae necessitatibus inserviret, et mederetur languoribus, et erranti succurreret, cum essent «sicut oves non habentes pastores» (Mc. 6, 34), et Nos, licet virtute tantis oneribus impares, tamen in hoc, quantum animo coniti possumus, omnes nervos industriae Nostrae intendimus, ut christianae familiae, cui sanctissima Dei voluntate moderamur, pro desse valeamus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis idemque in Republica Mexicana Apostolicus Delegatus, auditis Ordinariis Praesulibus locorum, proposuerit ut, distractis nonnullis territoriis ab Ecclesiis Chihuahuensi, Civitatis Juarezensis, et Civitatis Obregonensis, nova praelatura conderetur, Nos re bene reputata atque considerata, haec statuimus et iubemus, certa spe fore ut christianae rei prosperitati cedant. Ab archidioecesi Chihuahuensi sequentia municipia separamus: Guerrero et Bachiniva; a dioecesi Civitatis Juarezensis, Madera, Temosachic, Matachic, Namiquipa, Moris, Ocampo et Gómez Farias appellata municipia; a dioecesi, denique, Civitatis Obregonensis, territorium cui nomen Yécora; quibus sane terris novam praelaturam constituimus, Materiensem appellandam, cuius Sedes episcopalis in civitate Madera collocabitur, cathedra vero in templo S. Petri apostoli posita, quod scilicet praelaticium erit, cum debitis iuribus. Novam praelaturam archidioecesi atque metropolitanae Sedi Chihuahuensi obnoxiam volumus tamquam suffraganeam, ad normam Iuris Canonici. Statuimus, praeterea, ut in ea Seminarium condatur, ubi pueri sancte ad sacerdotum munia formentur; ex quibus, suo tempore, selecti iuvenes in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum Romam mittantur sacra theologiae scientia imbuendi, atque philosophia erudiendi. Mensa efficietur: emolumentis, fidelium collationibus atque bonis quae ad normam canonis 1500 Codicis I. C. tali Sedi obveniant. Novae praelaturae regimen, electio Vicarii Capitularis, sede vacante, aliaque huiuscemodi, lege canonica regantur. Acta denique quae ad res, personas, bona modo conditae Ecclesiae respiciant, ad eius curiam cito mittantur, ibique religiose custodiantur. Censemus postremo ut, his Litteris ad effectum adductis, Sacerdotes ei Sedi addicantur, in qua beneficium aut officium habeant; ceteri clerici vel Seminarii tirones, ei in qua legitime degant. Ceterum, placet venerabilem Fratrem Aloisium Raimondi haec quae statuimus ad rem adducere, vel quem ille delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

   Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Iosephus Del Ton, Proton. Apost. Decanus
Eugenius Sevi, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 623-624

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top