The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

  CHAMBERIENSIS ET ALIARUM*

DIOECESES MAURIANENSIS ET TARANTASIENSIS, IN SABAUDIAE REGIONE, METROPOLITANAE SEDI CHAMBERIENSI AEQUE PRINCIPALITER UNIUNTUR.

 

Animorum bonum, pro supremo umeris Nostris commisso munere, omni nisu ac studio praeter cetera persequi cupientes, ea quidem, si res ferat, consilia capienda censemus, quae simul ad aptiorem dioecesium dispositionem conducant, simul fidelibus ipsis quam maxime prosint. Quod cum opportunum fieri putaverimus ad cathedrales Ecclesias Maurianensem et Tarantasiensem quod attinet, in Sabaudiae regione sitas, visum est Nobis posse easdem aeque principaliter, ut dicunt, cum metropolitana Sede Chamberiensi coniungi: quae sane unio haud parvae utilitati esse videtur sive christianorum regimini rerumque catholicarum inceptis, sive presbyterorum institutioni personarumque bonorumque aequabiliori partitioni. Audita igitur sententia venerabilis Fratris Pauli Bertoli, Archiepiscopi titulo Nicomediensis et in Gallia Apostolici Nuntii, eorumque suppleto consensu qui hoc in negotio ius aliquod vel habeant vel se praesumant habere, de apostolica Nostra potestate sequentia decernimus ac iubemus. Maurianensem et Tarantasiensem dioeceses archidioecesi Chamberiensi aeque principaliter unimus, ita scilicet ut unus idemque Antistes tribus praesit Ecclesiis sitque simul Archiepiscopus Chamberiensis atque Episcopus Maurianensis et Tarantasiensis. Hac vero ratione, minime exstinctis dioecesibus, unaquaeque Ecclesia suum habebit cathedrale templum Canonicorumque collegium, et in consilio archidioecesano partem habebit gravitati consentaneam ad negotia quod attinet uniuscuiusque dioecesis propria; unica tamen erit dioecesana Curia unusque eligetur, Sede vacante, Vicarius Capitularis. Statuimus in super ut, canonica servata aequitate, quoties apostolatus ratio aptiorem presbyterorum distributionem postulaverit, beneficia et officia dioecesium quas diximus earundem sacerdotibus pariter ac promiscue conferri possint. Haec quae mandavimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Paulus Bertoli, quem memoravimus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero rem perfecerit congrua documenta exaranda studeat ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

   Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Iosephus Rossi, Episcopus tit. Palmyrenus, Proton. Apost. Decanus
Sylvius Romani, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 625-626

 

Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top