 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BARQUISIMETENSIS*
NOVA CONSTITUITUR IN VENETIOLANA
REPUBLICA PROVINCIA ECCLESIASTICA, CUIUS CAPUT EST
ECCLESIA METROPOLITANA «BARQUISIMETENSIS».
Sedi Apostolicae
in more est ecclesiasticarum circumscriptionum territoria ita, si oporteat, ad
rerum locorumque rationes accommodare, ut christianorum fidelium bonum atque
utilitas copiose oriri possint. Postulanti ideo venerabili Fratri Aloisio
Dadaglio, Archiepiscopo titulo Lariensi atque in Venetiolana Republica
Apostolico Nuntio, ut cathedralem Sedem Barquisimetensem ad metropolitanae
dignitatem eveheremus eandemque novae provinciae caput crearemus, accedendum
esse censuimus sequentiaque, post quidem sententiam auditam quorum interesset
Ordinariorum, decernenda. Barquisimetensem dioecesim a metropolitana Ecclesia
Caracensi seiungimus atque ad dignitatem et gradum metropolitanae
attollimus, congruis datis iuribus et privilegiis quae eiusdem ordinis
Ecclesiarum sunt propria, eamque simul caput efficimus novae provinciae
ecclesiasticae, Barquisimetensis nomine, quae eadem metropolitana constabit ac
dioecesi Guanarensi tamquam suffraganea, item a provincia Caracensi separata.
Antistites ideo Barquisimetensis Sedis deinceps archiepiscopali dignitate
ornabuntur, quorum primus venerabilis Frater Crispulus Benítez Fontúrvel erit,
hactenus Episcopus Barquisimetensis, qui scilicet iuribus fruetur
obligationibusque tenebitur quae ex iure communi Archiepiscopis metropolitis
competunt. Eius vero metropolitanae iurisdictioni Episcopus Guanarensis
subdetur. Ut autem haec quae decrevimus ad exitum adducat curet venerabilis
Frater Aloisius Dadaglio, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in
ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero negotium perfecerit congrua
documenta exarari iubeat ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam
primum mitti, nomine de more signato sigilloque impresso.
Hanc vero
Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut
quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque
igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus
omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive
typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Aprilis, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Proton. Apost. Decanus
Eugenius Sevi, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 11, pp. 789-790
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|