 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MARACAIBENSIS*
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA IN
VENETIOLA CONDITUR,
CUIUS METROPOLITANA SEDES «MARACAIBENSIS» ERIT.
Regimine suscepto christianae rei publicae, quae quidem non ad hanc vel illam
civitatem, ad hunc vel illum populum fines protulit, sed, iuxta Christi
prophetiam (cf. Mt. 13, 21 sqq.), et iussum (cf. Mt. 16, 15), ad
omnes gentes omnesque creaturas, nihil sane Nobis optatius atque sollemnius
obtingere potest, quam novas Ecclesias condere, constitutarum faciem immutare,
fines accommodatiore ratione disponere, si modo spes aut fortuna affulserit
maiora sanctissimae religioni nostrae incrementa afferri posse. Quam ob rem, cum
venerabilis Frater Aloisius Dadaglio, Archiepiscopus titulo Leriensis et in
Republica Venetiolana Apostolicus Nuntius, id proposuerit ut in ea terra nova
provincia ecclesiastica constitueretur, cuius esset Ecclesia Maracaibensis
metropolitana, Nos re bene reputata, consilioque petito a quibus oporteret
Ordinariis Praesulibus, haec, quae sequuntur, decernimus atque iubemus. In
Venetiolana Republica novam provinciam ecclesiasticam condimus, quae constabit
Ecclesiis Maracaibensi, Cabimensi, Corensi, quarum illas a provincia
ecclesiastica Emeritensi in Venezuela separamus, postremam vero a Caracensi. Ex
his autem Maracaibensis metropolitana erit, cum iuribus debitis, cui
profecto auctoritate Nostra venerabilem Fratrem Dominicum Roa Pérez, qui fuit
hactenus Episcopus Maracaibensis, tamquam Archiepiscopum praeficimus, certa spe
fore ut eo ductore nova provincia quam laetissime floreat. Ceterum volumus ut
quae per has Litteras praecepimus, venerabilis Frater Aloisius Dadaglio ad
exitum adduci curet, vel quem ipse delegaverit, factis necessariis facultatibus.
Re vero acta, documenta exarentur, quae sinceris exemplis ad Sacram
Congregationem Consistorialem cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Proton. Apost. Decanus
Eugenius Sevi, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 11, pp. 788-789
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|