 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LULUABURGENSIS-KABINDAËNSIS (MBUJI-MAYENSIS) *
DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB
ECCLESIIS LULUABURGENSI ET KABINDAENSI, NOVA DIOECESIS CONDITUR,
«MBUJI-MAYENSIS» NOMINE.
Qui benignissimo Dei consilio et voluntate eam ob unam causam in Ecclesiae
suae fastigio constituti sumus, ut credentium in Christum curam ageremus, in hoc
semper tantum studii tantamque operam collocavimus quantam pater, cui nihil
stat caterva filiorum pretiosius, in familia sua administranda. Quam ob rem,
cum Sacra Congregatio de Propaganda Fide, de sententia venerabilis Fratris
Ioannis Baptistae Maury, Archiepiscopi titulo Laodicensis in Phrygia et
Apostolici in Congo Nuntii, id statu erit ut distractis nonnullis territoriis
ab Ecclesiis Luluaburgensi et Kabindaënsi nova quaedam constitueretur dioecesis,
Nos auditis quos oporteret, hanc sententiam probantes ratamque habentes, haec
decernimus atque iubemus. A territorio archidioecesis Luluaburgensis districtum
civilem, ut dicunt, de Bakwanga separamus; item a dioecesi
Kabindaënsi districtus de Gandajika et de Mwene-Ditu; quos omnes in formam
dioecesis redigimus, quae Mbuji-Mayensis appellabitur, quaeque clero saeculari
administranda atque gubernanda committetur. Hanc, praeterea, Sedi
metropolitanae Luluaburgensi tamquam suffraganeam submittimus. Ad cetera quod
pertinet: regimen, administrationem, electionem Vicarii Capitularis, sede
vacante, haec legibus Iuris Canonici temperentur. Nimirum, haec quae mandavimus
venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury fieri studebit, vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram
Congregationem de Propaganda Fide cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc
et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam
decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam
obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria
praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini
praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere
liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis
sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate
constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino
habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Maii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS Card.
AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, pp. 865-866
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|