 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BATAĖNSIS
(RIVI MUNIENSIS)*
VICARIATUS APOSTOLICUS
RIVI MUNIENSIS
AD DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR, «BATAĖNSIS» APPELLANDAE.
Christi mandatum, quo iussit apostolos suos ire in mundum universum
sacratissimas Evangelii leges gentibus promulgaturos (Cf. Mc. 16, 15), si
cum iis vocibus una simul consideretur, quibus adorandus Dei Filius, de grege
electorum sollicitus quos redemerat, et oves et agnos Petri custodiae subiecit
(Cf. Io. 21, 15-17), id profecto cogitur, non modo christianam societatem
lege quadam et necessitate naturae moveri ad religiones suas quocumque loci
propagandas, sed etiam Evangelii proferendi munus et officium praecipue penes
Nos, Petri successorem, esse oportere. Quam ob rem, cum fides catholica in
apostolico vicariatu Rivi Muniensis magna incrementa cepisset, maioraque capere
posse provideretur, si ea circumscriptio ad gradum atque dignitatem dioecesis
eveheretur, visum est Nobis, consilio petito a quibus oporteret, ea quae Sacra
Congregatio Christiano Nomini Propagando proposuit rata habere ad exitumque
deducere. Placet ergo vicariatum apostolicum Rivi Muniensis ad dignitatem
dioecesis tolli, iisdem servatis finibus, mutato nomine, quod erit Bataėnse,
a Batae civitatis cognomine, in qua Episcopus domicilium suum ponet, cathedra in
templo B. M. V. collocata «a Pilar» appellatae, quod profecto debitis iuribus et
honoribus instruimus. Nova dioecesis erit recto Sanctae Sedi subiecta, Sacrae
Congregationi Fidei Propagandae obnoxia. Ad Canonicorum coetum quod attinet,
permittimus ut, eorum loco, ob locorum adiuncta, Consultores dioecesani
deligantur, iuxta normam iuris. Ad cetera vero quod pertinet, omnia legibus
canonicis temperentur. Ceterum, quae mandavimus ille ad exitum adducet qui in
Africa Media Occidentali Apostolicae Delegationi praesit, vel quem ille
delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum dignae fidei exempla ad
Sacram Congregationem de Propaganda Fide cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Maii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
|
GREGORIUS Card.
AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, pp. 867-868
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|