 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE FERNANDO PÓO
(SANCTAE ISABELLAE)*
VICARIATUS APOSTOLICUS DE FERNANDO PÓO,
IN GUINEA AEQUATORIALI,
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR, NOMINE «SANCTAE ISABELLAE».
Nonnulla
incrementa, propter susceptos labores atque inita incepta sive a Missionariis
Filii Immaculati Cordis B. M. V. sive a nativi cleri sacerdotibus, vicariatum
apostolicum de Fernando Póo iam accepisse resque catholicas maioribus in dies
auctibus usque crevisse causa est cur Sacra Congregatio de Propaganda Fide
censuerit posse eundem vicariatum ad dioecesis gradum attolli. Qua de re, cum
eiusdem Sacrae Congregationis Praefectus, eorum antea sententia audita quorum
negotium interesset, ut id fieret a Nobis hodie petierit, adhibitis precibus
perlibenter accedimus atque ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. Vicariatum
apostolicum de Fernando Póo ad gradum dignitatemque dioecesis evehimus, iisdem
servatis finibus, Sanctae Isabellae autem nomine, quae Apostolicae Sedi
immediate subiecta erit Sacraeque Congregationi de Propaganda Fide obnoxia.
Episcopi domicilium in urbe sit vulgo Santa Isabel, episcopalis vero magisterii
cathedra in sacra aede Immaculato Cordi Beatae Mariae Virginis dicata, in eadem
urbe exstante, quam ad dignitatem cathedralis templi attollimus. Ad Canonicorum collegium quod attinet praecipimus ut, quandiu ob praesentis temporis
adiuncta condi non possit, Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo
assint et auxilientur, a munere scilicet cessaturi Canonicorum collegio
constituto. Hae tandem Litterae Nostrae ut ad effectum perducantur curet qui
tempore exsecutionis Apostolicae Delegationi in Africa Occidentali praesit, vel
sacerdos ab eo delegatus. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta
exarari studeat ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide quam primum
mitti.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore
volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum
per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Maii,
anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri
tertio.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS Card.
AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Del Ton, Proton. Apost. Decanus
Eugenius Sevi, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 11, pp. 791-792
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|