The Holy See
backup
Search
riga

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KIMBERLISIENSIS (BROOMENSIS)*

  VICARIATUS APOSTOLICUS KIMBERLISIENSIS
AD GRADUM ET DIGNITATEM DIOECESIS ATTOLLITUR, NOMINE «BROOMENSIS».

 

Evangelicam legem quo aptius Christi praecones annuntiarent latiusque locorum incolae eam susciperent, visum est Sacrae Congregationi de Propaganda Fide optime fieri si vicariatus apostolicus Kimberlisiensis ad dioecesis gradum eveheretur. Huiusmodi enim accessione non solum eundem vicariatum iustum provectum consequi, sed etiam Societatis Apostolatus Catholici religiosos sodales promeritam ob inexhaustos labores laudem. Qua de re, postulanti dilecto Filio Nostro S. R. E. Cardinali Sacrae Congregationis Christiano Nomini Propagando Praefecto, post scilicet auditum hoc super negotio venerabilem Fratrem Dominicum Enrici, Archiepiscopum titulo Ancusensem et in Australia, Nova Zelandia et Oceania Apostolicum Delegatum, ut optatam elationem conficeremus libentissimo animo accedentes, sequentia decernimus ac iubemus. Vicariatum apostolicum Kimberlisiensem ad gradum et dignitatem dioecesis evehimus, nova addita nominatione Broomensi, iisdemque servatis finibus, quam metropolitanae Sedi Perthensi tamquam suffraganeam subicimus, Sacrae Congregationi de Propaganda Fide obnoxiam. Sedes Episcopi in urbe vulgo Broome erit, eius vero magisterii cathedra in sacra aede B. M. V. Dominae Nostrae Pacis dicata, quam ad templi cathedralis fastigium attollimus, debitis factis iuribus. Decernimus praeterea ut Episcopus seminarium struendum curet, iis pueris adulescentibusque accipiendis et efformandis, qui Dei instinctu ad sacerdotium vocentur. Quoadusque insuper Canonicorum collegium condi non possit, Consultores dioecesanos ad iuris canonici normam deligat, qui in regenda dioecesi consilio et ope si oporteat assint, a munere quidem cessaturi Canonicis constitutis.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS Card. AGAGIANIAN 
S. Congr.
de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

 Iosephus Del Ton, Proton. Apost. Decanus
Eugenius Sevi, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 13, pp. 868-869

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top