 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MAIDUGURIENSIS *
PRAEFECTURA APOSTOLICA MAIDUGURIENSIS
AD GRADUM ET DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR, SERVATO NOMINE ATQUE FINIBUS.
Id semper fuit proprium huius Apostolicae et Romanae Sedis, omnium quidem
Ecclesiarum matris
atque parentis, ut non solum christianae Rei publicae fines quam late propagaret
in populos ac gentes universas, Conditori suo in omnibus consiliis obsequens
(cfr. Mc. 16, 15), verum etiam ut iis, qui in hoc ipso multum operae ac
laboris consumpsissent, deque christiana fide deque Ecclesia bene meruissent,
laudes et grates ageret. Quam ob rem, cum in praefectura apostolica
Maiduguriensi, in supero territorio Nigeriae Orientalis sita, sive Dei gratia
operante, sive labore Pratrum ex Ordine Eremitarum S. Augustini, iam magna
cepisset incrementa, censuit Sacra Congregatio Fidei Propagandae bene catholicae
rei cedere posse, si eadem praefectura in ordinem dioecesium redigeretur; quod
et Sodalibus, a quibus gubernaretur, honori esse. Quapropter, negotio qua opus
esset consideratione reputato, consilioque petito a venerabili Fratre Aloisio
Bellotti, Archiepiscopo titulo Voncarianensi eodemque Delegato Apostolico in
Africa Media-Occidentali, haec quae sequuntur decernimus. Apostolicam
praefecturam Maiduguriensem in dioecesibus annumeramus, iisdem limitibus
atque nomine, cuius administratio apud eosdem Patres erit ex Ordine Fratrum
Eremitarum S. Augustini, qui adhuc eandem circumscriptionem rexerunt, quique,
spes est, vel alacriore voluntate sacro operi instabunt; ea praeterea Kadunaënsi
Sedi obnoxia erit. Novae Ecclesiae urbs caput Maiduguri erit, in qua Episcopus
domicilium constituet, cathedra suae potestatis in principe templo collocata in
eadem civitate. Indulgemus autem ut, si Episcopus nequeat, ob temporum adiuncta,
Canonicorum Collegium condere ad leges ecclesiasticas, Consultores dioecesanos
deligat, qui ipsi assint consilio et opera. Sollicito autem studio idem
Seminarium struat, puenis excipiendis, quos Deus numine suo et invitatione ad
sacerdotalia munia traxerit. Ad regimen, praeterea, dioecesis quod attinet, ad
electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, ad cleri et populi iura et onera,
ea ad amussim serventur, quae lex canonica statuit. Ceterum, quae iussimus,
venerabilis Frater Aloisius Bellotti ad exitum deducet, vel quem ipse
de1egaverit. Idem vero documenta exarari faciet, sincerisque exemplis ad Sacram
Congregationem Fidei Propagandae mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis Iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
|
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
S. R. E. Cancellarius
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n.16, pp. 1121-1122
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|