Prophetarum voces, qui pronuntiaverunt fore ut regnum Dei, quod est Ecclesia,
tam late fines proferret, ut mundum universum impleret (cfr. Dan., 2,
44), iam omnino evenisse sive id ostendit, quod vera Dei religio Christique
nomen apud omnes fere populos et gentes summam habeant venerationem, sive quod
cotidie, in fermenti similitudinem, quod populorum massam insita virtute
pervadit, felicissime progressus faciunt. Quod cum laeto exitu etiam in Insulis
Oceaniae Meridionalis factum esset, tum nempe adorando Spiritu urgente populos,
tum Missionariis laborem ac studium impendentibus, visum est rem fieri maxime
cum Ecclesiae bono congruentem, si ibi loci episcopalis Hierarchia
constitueretur. Qua re, ante explorato quid de hoc negotio iudicarent
venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Sacrae Congregationi Fidei
Propagandae praepositi, quaeve sententia esset venerabilis Fratris Dominici
Enrici, Archiepiscopi titulo Ancusensis inque Australia, Nova Zelandia et
Oceania Apostolici Delegati, auctoritate Nostra haec statuimus. In Insulis
Oceaniae Meridionalis ita sacram Hierarchiam condimus, ut tres provinciae
exstent ecclesiasticae atque duae dioeceses, ut statim describuntur. Prima
provincia ecclesiastica erit Numeana, quae constabit: metropolitana
Ecclesia Numeana (antea Vicariatu Apostolico Novae Caledoniae), cuius cathedrale
templum erit S. Iosepho, Sponso Beatae Mariae Virginis, dicatum; item
suffraganeis dioecesibus Portus Vilensis (antea Vicariatu Apostolico Insularum
Novarum Ebridarum), cuius cathedrale templum erit sacratissimo Cordi Iesu
dicatum; Uallisiensi et Futunensi (antea Vicariatu Apostolico Insularum Vallis
et Futuna), cuius cathedrale templum erit quod in Insula vulgo Wallis Dominae
Nostrae Reginae Pacis dicatum est; quod autem in Insula vulgo Futuna S. Iosepho,
Sponso B. M. V., consecratum est, id concathedrale erit. Altera provincia
ecclesiastica Suvana erit, constabitque eadem metropolitana Ecclesia Suvana
(antea Vicariatu Apostolico Insularum Fidgis), cuius cathedrale templum
sacratissimo Cordi Iesu dicatum erit; simulque suffraganeis dioecesibus: Apiana,
quae fuit antea Vicariatus Apostolicus Insularum Samoa et Tokelau, cuiusque
templum cathedrale sacrum erit Beatae Mariae Virgini nulla labe conceptae;
Tarauana, quae fuit hactenus Vicariatus Apostolicus Insularum Gilbertinarum,
cuiusque cathedrale templum erit sacratissimo Cordi Iesu consecratum. Tertia
provincia ecclesiastica Papeetensis cognominabitur, atque coalescet
sequentibus Ecclesiis: metropolitana ipsa Papeetensi, antehac Vicariatu
Apostolico Insularum Tahiti, cuius sacra cathedralis aedes Beatae Mariae Virgini
Immaculatae dicabitur, atque dioecesi Taiohaëna, adhuc Vicariatu Apostolico
Insularum Marchesi, cuius templum cathedrale ad praesens beato Iosepho, Sponso
B. M. V. dicabitur, in posterum, cum scilicet aptius erit, Dominae Nostrae
Custodi, seu ut dicunt, de Guardia. Praeterea has duas dioeceses condimus:
Rarotonganam, ex eo qui fuit Vicariatus Apostolicus Insularum de Cook; erit
autem suffraganea metropolitanae Sedi Vellingtonensi et templum cathedrale
habebit S. Iosepho, Sponso B. M. V. consecratum; atque Tonganam, quae fuit
hactenus Apostolicus Vicariatus Insularum Tonga et Niue. Huius cathedrale
templum erit Immaculatae Conceptioni B. M. V. sacrum, atque dioecesis recto
Sanctae Sedi subicietur.
Censemus insuper ut circumscriptiones hae omnes Sacrae Congregationis
Propagandae Fidei iuris dictioni obnoxiae maneant, atque earum Praesules, seu
qui adhuc Vicariatibus Apostolicis praefuerunt, conditis dioecesibus
praeponantur, titularibus Sedibus liberati. Ac proinde, ut venerabilis Frater
Petrus Martin ab Ecclesia titulo Selinusiensi ad cathedralem Sedem
metropolitanam Numeanam transferatur; venerabilis Frater Ludovicus Julliard ab
Ecclesia titulo Vulturiensi, ad Portus Vilensis; ven. Frater Michaël Darmancier
ab Ecclesia Auguritensi, ad Uallisiensem et Futunensem. In provincia
ecclesiastica Suvana, ut venerabilis Frater Victor Foley ab Ecclesia titulo
Petinessensi transferatur ad Sedem metropolitanam Suvanam; venerabilis Frater
Georgius Pearce ab Ecclesia titulo Attalensi in Pamphylia, ad Apianam;
venerabilis Frater Petrus Guichet ab Ecclesia titulo Stectorena, ad Tarauanam.
In provincia denique Papeetensi, ut venerabilis Frater Paulus Mazé ab Ecclesia
titulo Ascalonitana, ad metropolitanam Sedem Papeetensem transferatur;
venerabilis Frater Ludovicus Tirilly ab Ecclesia titulo Buthrotia, ad
Taiohaënam. Praeterea, venerabilem Fratrem Henricum de Cocq a Sede titulo
Aquensi in Byzacena ad cathedralem Ecclesiam Rarotonganam transferimus;
venerabilem vero Fratrem Ioannem Rodgers a Sede titulo Sbidensi ad cathedralem
Ecclesiam Tonganam. Sed haec hactenus. Antequam autem his Litteris Nostris finem
imponamus, monemus esse quidem omnes sacros Antistites, qui ad cathedrales Sedes
translati sunt, ab iteranda fidei professione exemptos; teneri vero singulos ad
ius iurandum fidelitatis erga Nos dandum teste aliquo Episcopo qui sit Nobiscum
sincera caritate coniunctus. Statuimus etiam ut hae Litterae Nostrae singulorum
Praesulum cura in cathedralibus templis perlegantur, tum clero tum populo, diem
festum de praecepto celebrantibus, post eas acceptas. Ceterum has Litteras
Nostras ad exitum deducet venerabilis Frater Dominicus Enrici, quem memoravimus,
vel quem ipse delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, eorumque fide
digna exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.
IACOBUS A. card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Ioannes Calleri,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, pp. 201-203
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana