 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PALMIRANAE - CALIENSIS
(BUGUENSIS) *
QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI
CALIENSI ET DIOECESI PALMIRANA SEPARATIS, NOVA IN COLUMBIANA REPUBLICA
DIOECESIS CONDITUR, «BUGUENSIS» APPELLANDA.
Apostolico muneri universam Christi Ecclesiam regendi
satisfacientes, aptius quandoque, cum rerum locorumque condiciones flagitent,
ecclesiasticas circumscriptiones disponere curamus, id unice intendentes ut
christifidelium utilitatibus omnimode consulatur. Siquidem autem venerabilis
Frater Iosephus Paupini, Archiepiscopus titulo Sebastopolitanus in Abasgia atque
in Columbiana Republica Apostolicus Nuntius, petierit ut, quibusdam territoriis
a Palmirana atque Caliensi Ecclesiis separatis, aliam constitueremus dioecesim,
oblatis Nobis precibus cedendum esse censuimus atque sequentia, post sententiam
auditam venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi
de negotiis extraordinariis praepositorum, esse decernenda, eorum quidem
suppleto consensu, qui hoc super negotio ius aliquod vel habeant vel se putent
habere. A dioecesi Palmirana territorium separamus, quod complectitur municipia
vulgo Guacarí, Buga, San Pedro, Tuluá, Andalucía, Bugalagrande, Sevilla,
Caicedonia; ab archidioecesi autem Caliensi integrum territorium municipiorum
vulgo Trujillo et Riofrío, ex iisque novam dioecesim condimus, Buguensem
appellandam iisdemque finibus circumscribendam quibus simul sumpta municipia,
quae diximus. Ab eadem praeterea archidioecesi Caliensi municipia distrahimus,
quibus appellatio Darien, Yotoco, Restrepo et Vijes, eaque perpetuo dioecesi
Palmiranae annectimus. Novae dioecesis sedes episcopalis erit in urbe Buga
appellata, episcopalis vero magisterii cathedra in curiali templo eadem in urbe
exstante, Deo sacro in honorem Sancti Petri Apostoli, quod ad cathedralis gradum
attollimus, cum debitis iuribus. Episcopo autem, praeter quam congrua iura
damus, officia imponimus quae ex iure communi eius munus consequuntur. Buguensem
dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Caliensi, cuius Archiepiscopo
tamquam Metropolitae Episcopum Buguensem subicimus. Statuimus insuper ut
collegium Canonicorum eadem in dioecesi condatur, ad normam aliarum
Apostolicarum Litterarum; interea tamen Consultores dioecesani deligantur, ad
iuris canonici praescripta. Seminarium etiam quam primum struatur, iis pueris
iuvenibusque accipiendis et efformandis qui ad sacerdotium vocentur. Quorum qui
sive pietate sive ingenii dotibus emineant, Romam mittantur, in Collegium Pianum
Latinum Americanum, ut philosophicis theologicisque disciplinis imbuantur.
Mensam episcopalem efficient Curiae emolumenta, fidelium sponte oblata pecunia,
dos a civili potestate danda atque demum ea bona, quae ad normam canonis 1500 C.
I. C. cathedrali Sedi Buguensi obvenient. Simul ac hae Litterae Nostrae ad
effectum adductae fuerint, sacerdotes Ecclesiae illi adscripti maneant in cuius
territorio officium vel beneficium habeant; ceteri autem sacerdotes, clerici
Seminariique tirones ei Ecclesiae, in qua legitimo domicilio degant. Acta
denique et documenta quae dioecesim Buguensem respiciant eiusdemque clerum,
fideles, bona temporalia a Curiis Palmirana et Caliensi ad novae dioecesis
Curiam transferantur, in condendo tabulario religiose custodienda. Haec omnia
quae praescripsimus ad effectum adducat venerabilis Frater Iosephus Paupini,
quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate
constitutus. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exaranda studeat
atque ad Sacram Congregationem Consistorialem mittat, de more signata sigilloque
impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et
fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.
|
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Eugenius Sevi, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n.16, pp. 1125-1126
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|