 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
AYACUQUENSIS *
IN PERUVIANA REPUBLICA NOVA CONDITUR
PROVINCIA ECCLESIASTICA, NOMINE «AYACUQUENSIS».
Suprema ea usi potestate, quam cum Romano pontificatu accepimus, Ecclesiam universam gubernandi, incepta illa inire studemus ad exitumque
adducere, quae ad aptiorem eiusdem Ecclesiae rectionem animorumque utilitatem
conducere videntur. Qua de re, quoniam venerabilis Frater Romulus Carboni,
Archiepiscopus titulo Sidoniensis et in Peruviana Republica Apostolicus Nuntius,
ad maius consequendum fidelium bonum, ab Apostolica Sede petiit ut nova in
eiusdem Reipublicae finibus constitueretur provincia ecclesiastica, precibus
Nos accedendum esse censuimus atque sequentia statuere, sententia scilicet
audita Ordinariorum locorum, quorum interesset, atque eorum suppleto consensu
qui hoc in negotio ius aliquod vel habeant vel se putent habere. Cathedralem
sedem Ayacuquensem inter metropolitanas Ecclesias referimus, cum debitis
iuribus, a iure nempe metropolitanae sedis Cuschensis eximentes, eique tamquam
suffraganeas dioecesim Huancavellicensem et praelaturam Caraveliensem addicimus,
quas a provincia ecclesiastica Limana et Arequipensi clistrahimus, ita
statuentes ut tribus his sedibus nova provincia ecclesiastica formetur,
Ayacuquensis appellanda, factis scilicet iuribus ex iure communi
consequentibus. Primum autem Archiepiscopum Metropolitam venerabilem Fratrem
Otonielem Alcedo deligimus, hactenus cathedralis Ecclesiae Ayacuquensis
Episcopum. Ceterum, haec quae iussimus venerabilis Frater Romulus Carboni
exsequi curabit vel quem ipse delegaverit. Rebus autem perfectis, documenta
exarentur ad Sacramque Congregationem Consistorialem sueto more mittantur. Si
vero tunc temporis alius eidem Apostolico Nuntio fuerit suffectus, hic mandata
Nostra faciat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae buic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.
|
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius
|
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n.16, pp. 1128-1129
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|