The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

HUANCAYENSIS*

IN PERUVIANA REPUBLICA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR, NOMINE «HUANCAYENSIS».

 

Quam sit christifidelibus utilitati territorialis ecclesiasticarum circumscriptionum accommodata dispositio, si praesertim considerentur sive locorum situs sive nostri temporis adiuncta et necessitates, nemo est quin videat et ad effectum, quantum fieri potest, adduci cupiat. Cum propterea venerabilis Frater Romulus Carboni, Archiepiscopus titulo Sidoniensis et in Peruviana Republica Apostolicus Nuntius, eorum audita sententia sacrorum Praesulum quorum negotium interesset, ab Apostolica Sede postulaverit, ut nova in Peruviana Republica provincia ecclesiastica conderetur, oblatis precibus perlibenter accedendum esse censuimus sequentiaque decernenda. Huancayensem cathedralem sedem a metropolitana Ecclesia Limana seiungimus atque ad gradum archiepiscopalis metropolitanae sedis attollimus, cum iuribus et obligationibus congruis. Nova constituta provincia formabitur metropolitana ipsa atque dioecesi Huanucensi et praelatura Tarmensi tamquam suffraganeis, quas a metropolitana sede Limana distrahimus. Huancayensis sedis sacri Praesules dehinc, ut par est, archiepiscopali atque metropolitana dignitate honestabuntur, cum iuribus et obligationibus quae ex iure canonico iisdem obvenient; quorum scilicet Praesulum primum dignitate quam diximus insignimus venerabilem Fratrem Marianum Hyacinthum Valdivia et Ortiz, hactenus Episcopum Huancayensem. Haec quae praescripsimus ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Romulus Carboni, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero negotium perfecerit sueta documenta exaranda curet ad Sacramque Congregationem Consistorialem mittenda.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus, Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.

IACOBUS A. Card. COPELLO
       S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
 S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n.16, pp. 1130-1131

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top