 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LIMANAE - TRUXILLENSIS *
HUARAZENSIS DIOECESIS ATQUE PRAELATURA
HUARIENSIS A PROVINCIA ECCLESIASTICA LIMANA DISTRAHUNTUR ET AD TRUXILLENSEM
ASCRIBUNTUR.
Apostolicum officii Nostri munus, quod religiosissime tueri studemus, id
quandoque a Nobis postulat ut, ad maius Christi fidelium bonum persequendum,
ecclesiasticarum circumscriptionum ordinem mutemus easque ad nostri temporis
adiuncta et necessitates aptius accommodemus. Sententiam ideo accipientes
venerabilis Fratris Romuli Carboni, Archiepiscopi titulo Sidoniensis et in
Peruviana Republica Apostolici Nuntii, postque auditos locorum Ordinarios ad
quos negotium pertineret, ea quae sequuntur decernimus. Dioecesim Huarazensem
atque praelaturam Huariensem, adhuc suffraganeas metropolitanae Ecclesiae
Limanae, eorumque sacros Praesules metropolitano iuri Archiepiscopi Truxillensis
in posterum subdimus, mutatis scilicet ecclesiasticarum provinciarum Limanae et
Truxillensis finibus. Quae autem iussimus ut ad exitum adducantur curet
venerabilis Frater Romulus Carboni, quem diximus, vel ab eo delegatus vir,
dummodo sit ecclesiastica dignitate indutus. Qui vero rem perfecerit, congrua
documenta exaranda studeat ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam
primum mittat, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Iunii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.
IACOBUS A. card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, pp. 204-205
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|