The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 PIURENSIS ET ALIARUM*

PIURENSIS ECCLESIA AD DIGNITATEM METROPOLITANAE SEDIS EVEHITUR NOVAE PROVINCIAE ECCLESIASTICAE EIUSDEM NOMINIS.

 

Sic ut paterfamilias, quem nullus amor tenet magis anxius quam filiorum, ad id unum omnes cogitationes intendit, quo modo liberis consulat, ita et Nos, quos adorandus Deus, arcano sane atque secreto consilio, voluit familiae suae praeesse in omne orbis terrarum latus diffusae, nulla hac maiore cura atque sollicitudine afficimur, quam ut sanctae Christi plebi, cruore Filii Dei redemptae, eidemque ad aeternam vitam destinatae, iter ad beatam patriam tutius atque expeditius faciamus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Romulus Carboni, Archiepiscopus titulo Sidoniensis atque in Republica Peruviana Apostolicus Nuntius, ab hac Petri Sede expostulaverit ut episcopalis Ecclesia Piurensis ad metropolitanae dignitatem eveheretur novaque simul provincia ecclesiastica constitueretur, Nos id censentes Ecclesiae Sanctae bene cedere posse, post consilium quidem auditum a quorum interesset locorum Ordinariis, haec statuimus. Sedem Piurensem inter metropolitanas Ecclesias referimus, cum debitis iuribus, nempe a iure metropolitano Ecclesiae Truxillensis eximentes; a qua etiam dioeceses Chachapoyasensem et Chiclavensem, ac praelaturas Chothensem et Chulucanensem detrahimus, quas Piurensis tamquam suffraganeas addicimus, ita statuentes ut ex his omnibus Sedibus nova provincia ecclesiastica coalescat, Piurensis appellanda, factis scilicet iuribus quae tantae inhaerent dignitati. Primum autem Archiepiscopum Metropolitam venerabilem Fratrem Erasmum Hinojosa Hurtado deligimus, cum iuribus et honoribus quae Ius Canonicum describit. Ceterum, haec quae iussimus, venerabilis Frater Romulus Carboni exsequi curabit vel quem ipse delegaverit. Rebus autem actis, idem documenta exaret, quae sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem mittat. Si vero tunc temporis alius eidem Apostolico Nuntio fuerit forte suffectus, hic mandata Nostra faciat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.

IACOBUS A. Card. COPELLO
       S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
 S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n.16, pp. 1127-1128

 

Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top