 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DAVAËNSIS *
PRAELATURA DAVAËNSIS, IN INSULIS
PHILIPPINIS,
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR
Catholicas res magna in Davaënsis praelaturae finibus hactenus, Deo favente,
incrementa habuisse causa est praecipua cur postulationi venerabilis Fratris
Clodovaei Thibault, Episcopi titulo Canathensis et Davaënsis Praelati Ordinarii,
accedendum esse censuerimus, qua scilicet ab Apostolica Sede petiit ut Sedes sua
ad dioecesis gradum eveheretur. Non dubitavimus enim fore ut eiusmodi dignitatis
accessione vel maiores oriri possent ibi locorum pastoralium laborum fructus.
Post ideo auditum venerabilem Pratrem Carolum Martini, Archiepiscopum titulo
Abaritanum et in Philippinis Insulis Apostolicum Nuntium, deque sententia
venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi
Consistoriali praepositorum, sequentia decernimus. Praelaturam Davaënsem
ad gradum et dignitatem dioecesis attollimus, eodem nomine iisdemque
servatis finibus, quibus in praesens terminatur. Sedem suam Episcopus in urbe
vulgo Davao cognominata statuat, magisterii vero episcopalis cathedram in templo
ibidem exstante, Deo dicato in honorem Sancti Petri Apostoli, quod cathedrale
dehinc habebitur cunctisque fruetur iuribus et privilegiis congruis. Sacer autem
Praesul praeterquam quod iusta iura ad normam Codicis Iuris Canonici habebit,
officiis etiam et obligationibus obstringetur, quae sunt residentium Episcoporum
propria. Davaënsem praeterea dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi
Cagayanae et eius sacrorum Antistitem metropolitano iuri eiusdem Sedis
Archiepiscopi subdimus. Praecipimus etiam ut, dum Canonicorum collegium
constitui ibi non possit, Consultores dioecesani ad normam sacrorum canonum
eligantur, qui scilicet a munere cessabunt Canonicis rite delectis. Mensa
episcopalis, quae dicitur, fiet Curiae emolumentis, pecuniis a fidelibus sponte
oblatis iisque bonis omnibus quae hucusque ad Davaënsem praelaturam
pertinuerunt. Haec quae iussimus ut ad effectum perducantur curet venerabilis
Frater Carolus Martini, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in
ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero negotium perfecerit congrua
documenta exarari studeat ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum
mittat, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostra documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die un decimo mensis Iulii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.
IACOBUS A. card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, pp. 205-206
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|