The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BECHUANALANDENSIS (GABERONESENSIS)*

PRAEFECTURA APOSTOLICA BECHUAUALANDENSIS AD DIOECESIS GRADUM ATTOLLITUR, NOMINE «GABERONESENSIS».

 

Ecclesiae sanctae fines ad universam terram proferre cunctisque gentibus evangelium nuntiare cum sit summum idque gravissimum Christi caelum iam ascensuri Apostolis commissum mandatum, non est quin videat quam simus et Nos, Decessorum scilicet Nostrorum curam operamque pro viribus continuantes, solliciti quamque omnimode studeamus, ut divini hominum Redemptoris vota conficiantur. Quandoquidem ideo nuntiatum Nobis est posse catholicas res haud parva incrementa capere, si praefectura apostolica Bechuanalandensis ad dioecesis gradum eveheretur, idque ut fieret quoniam Sacra Congregatio de Propaganda Fide statuit, a Nobis usa datis facultatibus postque auditum venerabilem Fratrem Iosephum McGeough, Archiepiscopum titulo Hemesenum et in Africa Meridionali Apostolicum Delegatum, quod factum est libenti Nos animo probamus ratumque habemus. De apostolica igitur Nostra potestate praefecturam apostolicam Bechuanalandensem ad dignitatem dioecesis attollimus, nomine Gaberonesensis quae iurisdictioni Sacrae Congregationis de Propaganda Fide perget esse obnoxia eritque metropolitanae Sedi Bloemfonteinensi suffraganea. Conditae dioecesis sedes episcopalis in urbe vulgo Gaberones statuatur, episcopalis vero magisterii cathedra in sacra aede, eadem in urbe exstante, quae Christo Regi est dicata. Mandamus denique ut dioecesis Gaberonesensis curam habeant, uti hactenus, sodales Congregationis clericorum excalceatorum Sanctissimae Crucis et Passionis Domini Nostri Iesu Christi, qui vires suas suaque incepta ut in posterum multiplicent fore non dubitamus, Christi regno proferendo inque hominum cordibus stabiliendo. Episcopus praeterea, Canonicorum loco, Consultores dioecesanos deligat, qui in dioecesi gubernanda efficaciter ei sive consilio sive auxilio assint. Haec denique quae mandavimus ad exitum adducat venerabilis Frater Iosephus McGeough, quem diximus, vel ab eo delegatus vir. Qui autem rem perfecerit congrua documenta exarari studeat ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide de more mittat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die quinto mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.

IACOBUS A. card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, pp. 207-208

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 

top