 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BARODENSIS (BOMBAYENSIS) *
DIVISA ARCHIDIOECESI BOMBAYENSI, NOVA
DIOECESIS CONSTITUITUR, «BARODENSIS» APPELLANDA.
Christi Regnum quam latissime in gentes proferre christianamque religionem
ita propagare ut, secundum Isaiae Prophetae vaticinium (cfr. Is. 49, 6),
salus esset populis usque ad extremum terrae,
id non solum datum est munus praecipuum sanctissimis Christi Apostolis, verum
etiam et Nobis, quibus, locum Petri obtinentibus, etsi omnino impares simus
viribus, et sanctum, et sollemne, et in omni Pontificatu Nostro integrum fuit.
Quam ob rem, cum Sacrae Congregationi Christiano Nomini Propagando, auditis
quidem dilecto Filio Nostro Valeriano S. R. E. Cardinali Gracias, Archiepiscopo
Bombayensi, atque venerabili Fratre Iacobo Roberto Knox, Archiepiscopo titulo
Melitenaeo eodemque in India Internuntio Apostolico, visum esset archidioecesim
Bombayensem dividere, ex eiusdemque territorio novam dioecesim excitare, id Nos
probantes accommodatumque existimantes ad sanctissimam fidem Nostram in ea
nobilissima natione augendam, ea quae sequuntur decernimus atque iubemus. Ab
eadem Ecclesia districtus civiles, quos dicunt, Panchmahals, Baroda, Broach,
Surat et Dangs, in Statu Gujeratensi exstantes, detrahimus inque formam
dioecesis redigimus, nomine Barodensis, cleroque saeculari Indiano
concredendae. Cuius quidem Sedem episcopalem in urbe Baroda poni iubemus,
cathedramque religiosae potestatis in templo Dominae Nostrae dicato a Rosario,
in eadem civitate, quod debitis iuribus instruimus. Canonicorum collegium
condatur; quod si ad praesens fieri nequeat, permittimus ut eorum loco
dioecesani Consultores eligantur, qui Episcopo rem dioecesanam agenti assint
consilio, opera. Ad reliqua quod attinet, Mensam scilicet, electionem Vicarii
Capitularis, Sede vacante, Ecclesiae regimen, cleri ac populi iura et officia,
hisque similia, haec omnia ad leges Iuris Canonici regantur. Ceterum, volumus ut
ea quae mandavimus venerabilis Frater Iacobus Robertus Knox ad exitum deduci
curet, vel quem ille delegaverit. Qui vero rem perfecerit, documenta exarari
faciat, eademque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae
cito mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.
IACOBUS A. card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P.
card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Del Ton, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 3, pp. 208-210
© Copyright 1966
- Libreria Editrice Vaticana
|